Lingua Uigurica

From Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Uigurica
ئۇيغۇرچە, Уйғурчә (Uigurčə)
Taxinomia:
lingua divisionis Chorasmianae familiae Turcicae (linguis Altaicis saepe tributae)
Locutores: circa 10 000 000
Sigla: 1 , 2 uig, 3 uig
Status publicus
Officialis Turcestania Sinensis
Privata Kazachstania, Turcomannia, Uzbecia etc.
Litterae: Arabica
Scriptura: Uigurica
Procuratio:


Lingua Uigurica[1] est lingua divisionis Chorasmianae familiae Turcicae (linguis Altaicis saepe tributae). In Turcestania Sinensi lingua officialis est, etiam in Kazachstania, Turcomannia, Uzbecia, Kyrgyzstania et aliis terris Uiguri habitant. Circa decies centena milia hominum Uigurice loquuntur. In Turcestania Sinensi Uiguri litteris Arabicis utuntur. In rebus publicis Asiae Mediae ante annum 1930 interdum litteris Arabicis Uiguri utebantur, anno 1930 scriptura Uigurica e litteris Latinis elaborata est, et post 1938 litteris Cyrillicis lingua Uigurica utitur.

Linguae Uzbecicae lingua Uigurica propinqua est. De lingua Uigurica antiqua vel Turcica Orchonica, quae scriptura Uigurica antiqua utebatur, lingua Uigurica moderna distinguenda est nec haeres eius est (nam solum initio saeculi XX nomen Uigurorum a gentibus Turcestaniae Sinensis acceptum est).

Notae[edit | edit source]

  1. Uiguri: Bibliotheca critica nova... vol. 1, Lugduni Batavorum 1825. (Textus apud Google Books).
    Cf. binomen Yllenus uiguricus et nomen seriei librorum Uigurica (e.g. Uigurica III. Uigurische Avadana-Bruchstücke... Berolini 1922), Fragmenta Buddhica Uigurica etc.

Bibliographia[edit | edit source]

  • Hahn, Reinhard F. (1991), Spoken Uyghur, Londinii. (Anglice)
  • Наджип Э. Н. Современный уйгурский язык. Moscuae 1960. (Russice)


Nexus externi[edit | edit source]