Achtuba

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Achtuba
Nelumbo nucifera in Achtuba
Longitudo 537 chm
Moles decussis 153 /s
Principium Volga prope Volgogradum
Ostium Buzan (aliud Volgae
cornu, iam in delta)
Regio Regio Volgogradensis,
Regio Astrachanensis

Achtuba[1] (Russice Ахтуба) est flumen vel sensu stricto cornu[2] Rha fluminis in regionibus Volgogradensi et Astrachanensi Russiae. Prope Volgogradum, in ripa Volgae dextra situm, a laeva de Volga separatur, ubi et urbs magna Volžskij (antea Achtuba Superior, Urbs Achtubae Superioris[3]) ad Achtubam stat. Initium Achtubae mole hydroergasterii Volgani[4] constructa translatum est. Circa 537 chm per steppam fluit et in Volgam fluvium iam in delta, in cornu Buzan nomine, revertitur. Znamensk et Achtubinsk urbes ad Achtubam stant et Saraj Ordae Aureae caput in ripa eius situm erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Eduardi Eversmann Fauna lepidopterologica Volgo-Uralensia.., p. 110, 111; etc. AkhtubaNorae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Ахтуба..
  2. Cf. Ovidii Met. IX 774 ("septem digestum in cornua Nilum").
  3. Russice Верхнеахтубинск.
  4. Russice Волжская ГЭС.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 48°49′0″N 44°41′17″E, 48°46′0″N 44°38′58″E, 46°32′55″N 48°18′55″E, 48°46′23″N 44°43′24″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Achtubam flumen spectant.