Jump to content

Nicolaus Antonius Manfroce

E Vicipaedia
Wikidata Nicolaus Antonius Manfroce
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Antonius Manfroce: imago
Nicolaus Antonius Manfroce: imago
Nativitas: 20 Februarii 1791; Palmi
Obitus: 9 Iulii 1813; Neapolis
Manuscriptum bicinii “Vieni t'affretta al tempio”, decimae scaenae primi actūs melodramatis Alzira.

Nicolaus Antonius Manfroce (natus Nicola Antonio Manfroce Palmis die 21 Februarii 1791, mortuus Neapolis die 9 Iulii 1813, 22 annis vitae tantum) fuit compositor Italicus.

Notitiae de primis annis Nicolai in brevi copia perveniunt. Filius Carmelae Rapillo et Dominici Manfroce magistri cappellae Quinquefrondiensis, mox Neapolim a patre missus est ut artibus humanioribus in collegio studeret. Ibi in disciplinis musicis prominuit, quas apud conservatorium Pietà dei Turchini postea ab anno 1804, Ioanne Furno(en)(d) et Iacobo Tritto(en)(d) professoribus, prosecutus est.[1]

Opus eius e cantata La nascita di Alcide exorditur, quam Napoleonis in honorem composuit ut anno 1809 apud Theatrum Sancti Caroli(en)(d) pro cohorte regia(en)(d) Neapolitana – ubi etiam erant Ioachim Murat et Carolina Bonaparte(en)(d)dies natalis ipsius celebraretur.[2]

Prima opera Nicolai Manfroce sic excelluerunt ut ei suaderent Romam migrare frequentatum scholam Nicolai Zingarelli(en)(d), ubi artem contrapuncti(en)(d) perfecit. Primum melodrama eius, Alzira, Romae anno 1810 actum est.

Dominicus Barbaja(en)(d), praecipuus intraprehensarius[3] illius temporis, tragoediam Hecubam(it)(d) in tres actūs ei mandavit. Statim, iam infirmus (tuberculosis causa), iuvenis compositor Palmensis laborem studio et ardore adeo incepit magno, ut salus sua magnopere afficeretur.

Die 13 Decembris 1812 in Theatro Sancti Caroli Neapolis Hecuba acta est. Multa nova offerens, sic placuit et ei sic acclamatum est ut auditores Manfroce salutaverunt unum ex ingeniosissimis compositoribus illius aevi.

Admirator modi musici Francogallici et maximus peritus musicae Neapolis Muratianae, in suo summo opere, Hecuba, idem genium tragicum et temperamentum formale demonstravit quod in Vestali(it)(d) Casparis Spontini(it)(d) maximum exemplar habebat.

Tametsi reginae iussu ab illustribus medicis curaretur, die 9 Iulii 1813, 22 annos natus, cum melodrama Piramo e Tisbe componere vix inciperet, iuvenis musicus decĭdit.

Nonnulla schola musicologica, saepe circum Rheginum Franciscum Florimo(en)(d) (1800-1888) conventa, Nicolao Manfroce originem “soni increscentis Rossiniani”,[4] praesertim ob eius investigationem instrumentalem, attribuit: “[Manfroce est] iunctio quaedam inter Ioannem Paisiello et Dominicum Cimarosa(en)(d), quae ad Ioachimum Rossini ducit et quae eius praecurstrix putanda est”.

Amabilem memoriam Florimo ipse de Manfroce reliquit: “Unus e primis qui operibus Iosephi Haydn et Wolfgangi Amadei Mozart – qua illo tempore Neapolim nuper afferebantur – studuit et diligenter meditatus est. Idcirco ad dulces melodias scholarum Italicae et Theodiscae coniungendas fortunatior quam Mayr(en)(d), Paër(en)(d) et Generali(en)(d) futurus erat.”

Per synthesin ingenii melodici cuiusdamque oestri innovandi qui ad Francogallicam tragédie lyrique tuebatur, Manfroce igitur fuit nexus inter memorias Neapolitanas et ampliores memorias Europaeas a maioribus traditas.

  1. Masutto, 1834, p. 104.
  2. 2.0 2.1 Rusconi, 2007.
  3. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est (Italice: impresario). Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  4. Cf..msc crescendo” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 371 [PDF].

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Masutto, Giovanni (1834). I maestri di musica italiani del secolo xix: notizie biografiche. G. Cecchini. pp. 226 
  • Angelus Rusconi, MANFROCE, Nicola Antonio, Dizionario Biografico degli Italiani (2007), tomus 68. Treccani
  • Giannetta, Dominicus (red.); Grande, Maria (red.). Nicola Antonio Manfroce e il Decennio francese a Napoli (1806-1815). Palmis: Musicarte. 2024. ISBN 979-12-985059-0-2
  • Borsetta, Maria Paula (red.); Distilo, Maximus (red.); Pugliese, Annuntiatus (red.). Nicola Antonio Manfroce e la musica a Napoli tra Sette e Ottocento: atti del convegno internazionale di studi. Spilingae: Istituto di bibliografia musicale calabrese. 2014. ISBN 978-88-940404-0-1

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Antonium Manfroce spectant.