Bicinium
Appearance
Haec pagina de grege musico narrat. Si oppidum Italicum quaeris, vide Bicinis.

Bicinium[1] est compositio ad duos musicos destinata, quibus par momentum datur. Hi saepe sunt bini cantores aut unus clavicen et unus cantor; multae tamen aliae combinationes inveniuntur.
Bicinium a concentu(en) in hoc differre solet, quod, hic, musici in vicem inter se contendunt sōli canere. Bicinium duorum clavicinum qui eodem clavili canunt etiam “clavile quattuor manibus”[2] appellatur.[3]
Maiores greges appellantur tricinium(en), quadricinium(en), quinquicinium(en), sescinium(en), septicinium(en), octocinium(en), novicinium(en) et cetera.[4][5]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cf. “.msc duet” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 371 [PDF].
- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Christensen, T. (1999). "Four-Hand Piano". Journal of the American Musicological Society, 52(2) 255–298.
- ↑ Morgan, David (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho [PDF].
- ↑ Morgan, David. Adumbratio Lexici Anglico-Latini.