Roman numeral 10000 CC DD.svg

Schola musica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Schola musica, vel conservatorium, est institutio educationis cuius res propria est studium, exercitatio, investigatio, et progressus musicae. Talis schola etiam appellari potest academia musica, collegium musicum, facultas musicae, institutum musicum, vel pars musica (maioris institutionis). Doctrina exercitationem perfunctionis instrumentorum musicorum, cantum, compositionem musicae, conductionem, facultates musicae, et rationes investigationis in disciplinis sicut musicologia, historia musica, et theoria musica usitate comprehendit.

Castellum Belvedere in Germania est schola musica.
Schola Musica Jacobiana, pars Universitatis Indianensis, plus quam 1600 discipulos habet.

Schola cantorum Romae constituta fortasse fuit prima schola musica historica, cum Papa Gregorius Magnus (590–604) collegium ex saeculo quarto exstans perpetuo institueret.[1] Haec schola in monachis, clericis saecularibus, et pueris consistit.[2] Schola Cathedralis Wellae in Anglia, schola cathedralis ad pueros symphoniacos erudiendos anno 909 condita, hodie cantores iam erudit et instrumentalistas docet; quae autem ut videtur plus quam semel condita est.[3]

Schola Sancti Martialis, a saeculis decimo ad duodecimum, fuit schola compositionis magni momenti in Abbatia Sancti Michaelis Augustoriti sita. Compositione troporum, sequentiarum, et primum organorum innotuit. Qua pro causa fuit gravis Scholae Nostrae Dominae praecursor,[4] quae vicissim, saeculis duodecimo exeunte et tertio decimo ineunte, fuit primum repertorium musicae polyphonicae quod auctoritatem et distributionem inter civitates Europae Occidentalis habuit. Schola fuit grex compositorum et cantorum sub aegide magnae Cathedralis Nostrae Dominae Lutetiae laborantium.[5]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vocabulum schola primum significavit collegium plus quam scholam.
  2. Original Catholic Encyclopedia: Sistine Choir,
  3. Wells Cathedral School.
  4. "St. Martial School," Harvard Dictionary of Music.
  5. "Notre Dame School," Encyclopaedia Britannica.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad scholas musicas spectant (Music schools, Music conservatories).