Paullus Fabius Maximus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Paullus Fabius Maximus (natus anno 46 a.C.n., mortuus anno 14) senator Romanus patricius primo saeculo ante et post Christum natum fuit. Pater eius Quintus Fabius Maximus erat. Frater eius Africanus Fabius Maximus, consul anni 10 a.C.n. erat. Amicus Augusti imperatoris Marciam, consobrina principis, in matrimonium duxit. Annis 22 ad usque 19 Augustum quaestor in orientem sequebatur. Anno 11 consul ordinarius creatus est. Annis 10/9 ad usque 9/8 proconsul Asiae fastos provinciae emendavit et initium anni in diem natalem Augusti movit. Anno 3 legatus Augusti pro praetore Hispaniae Citerioris factus est. Praeterea pontifex et frater Arvalis erat. Poetas Horatium et praesertim Ovidium promovit. Anno 14 Augustum in insulam Planasiam sequebatur, qui ibi Agrippam Postumum visitavit. Quod de ea re uxorem et eo modo Liviam Drusillam certiorem fecisset, iram Augusti movit et se ante mortem imperatoris ipsum necavit[1]. Uxor eius Marcia, amita Augusti fuit. Ex ea filium Paullum Fabium Persicum, consulem ordinarium anni 34, habuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 377


Antecessores:
Marcus Valerius Messalla Barbatus Appianus et Publius Sulpicius Quirinius
Consul
11 a.C.n.
cum
Quinto Aelio Tuberone
Successores:
Africanus Fabius Maximus et Iullus Antonius