Latinitas bona

Tropaea Drusi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Tropaea Drusi (Τρόπαια Δρούσου apud Ptolemaeum) fuit locus in Germania antiqua inter Rhenum et Salam flumina. Ptolemaeus latitudinem geographicam ferromeridianumque loci palam fecit: 33°45', 52°45'. (Ferromeridianus primus Insulam Ferri, non Grenovicum, tangit.)

Fontes[recensere | fontem recensere]

Antiqui rerum scriptores scripserunt Drusum tropaea in anno 11 et in anno 9 a.C.n. collocavisse.

Tropaea anno 11 a.C.n. erecta[recensere | fontem recensere]

"Missus in eam provinciam Drusus primos domuit Usipetes, inde Tencteros percurrit et Chattos. Nam Marcomannorum spoliis et insignibus quendam editum tumulum in tropaei modum excoluit."[1]


Tropaea anno 9 a. C.n. erecta[recensere | fontem recensere]

Cassius Dio (LV 1) scripsit Drusum anno 9 a.C.n ad Albim fluvium pervenisse sed eam non transgredi potuisse; in vicem tropaea illic collocavisse. ("οὐκ ἠδυνήθη δέ, ἀλλὰ τρόπαια στήσας ἀνεχώρησε· ") Cum Drusus regrediens ex equo praecipitavisset, Tiberius a Moguntiaco ad fratem in Castris Sceleratis mortem obientem properavit. [2]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  1. Florus, Epitome rerum Romanarum, 2.30 ["de Bello Germanico"], 23.
  2. Valeri Maximi Factorum et Dictorum Memorabilium V, 5, 3 [1]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.