Gaius Marcius Censorinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Marcius Censorinus (natus ignoto anno, mortuus anno 3) senator Romanus temporibus Augusti fuit. Pater eius Lucius Marcius Censorinus consul anni 39 a.C.n. erat. Ipse circa annum 18 a.C.n. IIIvir monetalis fuit, deinde legatus Agrippae in Asia, ubi edictum fecit de cultu Iudaeorum. Anno 8 a.C.n. consulatum ordinarium gessit, anno 2/3 proconsul Asiae mortuus est[1]. Filios non habuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 863


Antecessores:
Nero Claudius Drusus et Titus Quinctius Crispinus Sulpicianus
Consul
8 a.C.n.
cum
Gaio Asinio Gallo
Successores:
Tiberius Claudius Nero II et Gnaeus Calpurnius Piso