Titus Quinctius Crispinus Sulpicianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Titus Quinctius Crispinus Sulpicianus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus patricius temporibus Augusti imperatoris fuit. Frater eius Titus Quinctius Crispinus Valerianus anno 2 consul suffectus creatus est. Ipse circa annum 18 a.C.n. triumvir monetalis erat, anno 9 a.C.n. consul ordinarius electus est. Quinctio consule lex Quinctia de Aquis Romanis lata est[1]. Anno 2 a.C.n. stupri cum Iulia Maiore, filia Augusti, accusatus et relegatus est. Velleius Paterculus scripsit Crispinum singularem nequitiam supercilio truci[2] protexisse[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Frontinus, De aquis urbis Romae 129,1
  2. Velleius Paterculus, Historia Romana II 100,5
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 712


Antecessores:
Quintus Aelius Tubero et Paullus Fabius Maximus
Consul
9 a.C.n.
cum
Nerone Claudio Druso
Successores:
Gaius Marcius Censorinus et Gaius Asinius Gallus