Roman numeral 10000 CC DD.svg

Nectariniidae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
♂ Vigors's sunbird (Aethopyga vigorsii) Photograph by Shantanu Kuveskar.jpg

Subphylum : Vertebrata 
Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Subordo : Passeri 
Superfamilia : Passeroidea 
Familia : Nectariniidae 
   
Subdivisiones: Genera
15; vide commentarium.
Arachnothera flavigaster est maxima Nectariniidarum species.
Una ex nectariniidis nectar ex flore usitate ab avibus pollinato sorbillat.

Nectariniidae sunt familia parvarum avium ordinis Passeriformium Mundi Veteris. Tenues sunt, plerumque rostris deorsum curvis. Multis speciebus sunt colores clarissimi, saepe pinnis iridescentibus, praecipue in maribus. Multis sunt pinnae caudales insolite longae. Earum distributio geographica per multum Africae ad Levantem, Asiam Meridianam, Asiam Meridio-Orientalem, et Sinam meridianam ad Indonesiam, Novam Guineam, et Australiam septentrionalem extenditur. Diversitas specierum maxima in regionibus aequatorialibus est.

Sunt 145 species in sedecim genera digestae. Plurimae plerumque nectare vescuntur, sed etiam insecta et araneas consumunt, praecipue cum pullos pascant. Flores cuius formae accessum ad nectar prohibent (exempli gratia, flores longissimos et angustissimos) partem inferiorem prope nectaria pungunt, ex quibus aves nectar recte sorbillant.[1] Diaeta in nonnullis speciebus fructus comprehendit. Volatus est rapidus et rectus, alarum brevium causa.

Nectariniidis sunt res gemellae in duobus gregibus distantissime cognatis: trochilidis Americae et meliphagidis Australiae et Oceani Pacifici. Earum similitudines evolutionem convergentem ex modo vivendi simile effectam monstrant.[2] Aliquot species nectar sicut trochilidae in aere pendentes capere possunt, sed vescentes plerumque ramis insident.

Index generum[recensere | fontem recensere]

Familiae sunt 146 species in sedecim 16 genera digestae.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Geerts et Pauw 2009.
  2. Prinzinger, Schafer, et Schuchmann 1992.
  3. Gill, Frank; Donsker, David, eds. (2019). "Dippers, leafbirds, flowerpeckers, sunbirds". World Bird List Version 9.1. International Ornithologists' Union 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cheke, Robert A., et Clive F. Mann. 2001. Sunbirds: a guide to the sunbirds, flowerpeckers, spiderhunters, and sugarbirds of the world. Illust. Richard Allen. Portu Novo Connecticutae: Yale University Press. ISBN 0300089406.
  • Geerts, S., et A. Pauw. 2009. "Hyper-specialization for long-billed bird pollination in a guild of South African plants: the Malachite Sunbird pollination syndrome." South African Journal of Botany 75 (4): 699–706. doi:10.1016/j.sajb.2009.08.001.
  • Prinzinger, R., T. Schafer, et K. L. Schuchmann. 1992. "Energy metabolism, respiratory quotient and breathing parameters in two convergent small bird species: the fork-tailed sunbird Aethopyga christinae (Nectariniidae) and the Chilean Hummingbird Sephanoides sephanoides (Trochilidae)." Journal of Thermal Biology 17, no. 2 (Martius): 71–79. doi:10.1016/0306-4565(92)90001-V.
  • Shelley, G. E. 18761880. A monograph of the Nectariniidæ, or family of sun-birds. Londinii: Auctor.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks