Roman numeral 10000 CC DD.svg

Mechanica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Manuscriptum Arabicum de machinis. Tempus ignotum, ut videtur saecula a sexto decimo ad undivicensimum.
Ludibrium musicum. Res ab Al-Jazari? saeculo duodecimo excogitata.
Machina aquatica. Res ab Al-Jazari? saeculo duodecimo excogitata

Mechanica (Graece μηχανική) est pars physicae quae motiones corporum physicorum tractat, disertius coniunctiones inter vires, materiam, et motionem.[1] Vires alicui rei adhibitae efficiunt rei locum ad sua circumiecta pertinentem mutare. Quae pars physicae hodiernae in scripturis Aristotelis et Archimedis in Graecia antiqua orta est.[2][3][4] Aetate moderna ineunte, saeculis a quinto decimo ineunte ad duodevicensimum exeunte, Galilaeus Galilaei, Ioannes Kepler, Isaacus Newtonus, aliique eruditi fundamenta iecerunt quaestionis mechanicae classicae, provinciae physicae classicae quae particulas aut quiescentis aut velocitatibus magnopere minus quam celeritatem lucis moventis tractat. Mechanica etiam pars illius scientiae definiri potest quae motionem corporum non in regno quantico viresque eis adhibitas tractat; haec disciplina hodie per theoriam quanticam minus late intellegi solet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Antiquitas[recensere | fontem recensere]

Praecipua mechanicae theoria antiquitate erat mechanica Aristotelea,[5] quam traditionem Hipparchus Nicaeensis doctrinis omnibus postea expolivit.[6]

Mechanicae partes[recensere | fontem recensere]

Mechanica hodie hoc subdividitur

  • Mechanica classica vel Newtoniana tractat de motibus corporum macroscopicorum e.g. ex pluribus atomis constitorum quae cum velocitatibus/celeritatibus magis minoribus velocitati/celeritati lucis moventur; aliter de motibus corporum quibus in vita cotidiana observamus. Ea autem praeterea subdividitur:
    • Mechanica (Kinematica ac Dynamica) puncti materiali .
    • Mechanica corporum solidorum (nolite cum physica corporum solidorum vel physica status solidi miscere) tractat de motibus corporum quae ut e.g. aeronavis simul volant, rotant et vibrant.
    • Mechanica corporum fluidorum i.e. hydrostatica et hydrodynamica et aerodynamica ac acustica.
    • Theoria elasticitatis tractat de motibus quae in corporibus deformabilibus lege Hookiana subjecientibus exsistunt.
  • Mechanica quantica tractat de motibus corporum microscopicorum quae dimensiones aliquot Ångström vel minus quam 10 nanometrorum et massam aliquot massarum atomicarum et minus habent atque cum velocitatibus/celeritatibus magis minoribus velocitati/celeritati lucis moventur.
  • Mechanica relativistica vel theoria relativitatis (specialis) tractat de motibus corporum macroscopicorum, sed cum velocitatibus cum velocitate lucis comparabilibus moventibus.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Young et Freedman 2020.
  2. Dugas 1988: 19.
  3. Rana et Joag 1991: 6/
  4. Renn et McLaughlin 2010: 1–2.
  5. Dugas 1988: 19.
  6. ""A Tiny Taste of the History of Mechanics." University of Texas at Austin.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide mechanicam in Victionario.