Loligo vulgaris

Ordo : Teuthida
Familia : Loliginidae
Genus : Loligo
Subgenus : Loligo
Lamarck, 1798
Species : L. vulgaris
Loligo vulgaris est species Teuthidorum in familia Loliginidarum. In aquis Mediterraneis habitat, necnon Atlanticis orientalibus a Britannia usque in Africam septentrionalem. A piscatoribus assidue ad venditandum et comedendum quaeritur.

Loliginibus sunt corpora producta, decem bracchia, et concha interna.
De axone giganteo
[recensere | fontem recensere]Neurophysiologiae studiosi loligine in experimentis suis uti solent quia axonem 'giganteum' possidet cui diameter circa 1 mm. Alanus Lloyd Hodgkin et Andreas Fielding Huxley praemium Nobelianum sibi meruerunt dum ex illo axone conductionem electricam et fluxus ionticos neuronum demonstrant[1]. Diameter ita magnus fluxum electricum adcelerat quia resistentia minuitur et loligini ad evadendos in mari praedatores perutilis est. Nam illis axonibus loligo musculos contrahit aquam expellentes atque ita retroactione subito propulsatur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Alanus Lloyd Hodgkin et Andreas Fielding Huxley, "Currents carried by sodium and potassium ions through the membrane of the giant axon of Loligo", Journal of physiology, 1952: 449-472 et ibidem "The components of membrane conductance in the giant axon of Loligo": 473-496
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • INPN France |
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Loliginem vulgarem spectant. |
