Jump to content

Ctenidium (mollusca)

E Vicipaedia
In Pleurobranchaea meckelii viva, branchiae (recte in molluscis ctenidium appellatae) sunt structura plumosa in dextro animalis latere visa.
Par magnorum ctenidiorum canorum intra cavum obscurorum Architeuthis ducis.

Ctenidium (Graece ktenidion 'pecten parvum' < kteis 'pecten') est organum respiratorium quasi branchiae, quae in multis molluscis invenitur. Quae structura exsistit in bivalviis, cephalopodis, polyplacophoris, et in gastropodis aquae dulcis et marinae.[1] Nonnullis gastropodis aquaticis sunt unum ctenidium, monopectinatum appellatum; aliis autem est par ctenidiorum, bipectinata appellatum. Ctenidium pectinis vel pinnae simile videtur, parte media, ex qua multa filamenta vel structurae lamelliformes protruduntur, in ordine posita. Pendet in cavo, ubi aream permutationi gasiorum aptam amplificat.[2]

  1. Ruppert, Invertebrate Zoology: A Functional Evolutionary Approach.
  2. "Respiratory system," The apple snail.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]