Microtubulus

Microtubuli sunt polymera, ex duobus generibus proteini tubulini constituti et filamenta intracellularia formantes. Pars sceleti cellularis cytoplasmati cellulae forma eius et stabilitatem tribuunt. Microtubuli in cellulis eukaryotum, quorumdam bacteriorum, paucarum Archaearum sunt.
Stabilitas microtubulorum inter se ab praesentia proteini tau plane[1] pendit. In medicina apud quosdam morbos neurodegenerativos damnum microtubulorum cum notabili liberatione proteini tau in liquorem spinalem incidit, quod valore proteini tau aucto exprimatur.
Sceletus cellulae[recensere | fontem recensere]
Sceletus cellulae sive cytosceletus est quasi columna vertebralis cuiusvis cellulae eukaryoticae et ex imprimis tribus partibus componuntur, microtubulis, filamentis intermediis, et filamentis filiformibus, quae retem cytoplasmaticum cytosceletum formant. Inter eas microtubuli maximae cum diametro 24 nm sunt. Mensurae filamentorum intermediorum 10 nm, filiformium 6 nm. Forma est cylindrica. Omnes partes intra cellulam, ibi in cytoplasmate, inveniuntur.
Structura microtubuli[recensere | fontem recensere]

Microtubuli cylindrus diametro externo 24 nm, interno 12 nm, intellegi potest. In sectione transversa microtubulus vero anuloformis apparet, at diligenter sub microscopio electronico vistum, microtubuli ex helice proteinorum globosorum duorum (dimeri) constructi sunt: uno α- et uno β-tubulino.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Nexus intimus inter microtubulos et proteinum tau nomine geni proteini tau exprimitur: MAPT = microtubulis associatum proteinum tau.
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Klaus Werner Wolf, Konrad Joachim Böhm, "Organisation von Mikrotubuli in der Zelle" in Biologie in unserer Zeit vol. 27 no. 2 (1997) pp. 87–95