Tubulinum

E Vicipaedia
Structura dimeri αβ tubulini cum nucleotidis et iontibus metallicis ligatis.

Tubulinum est proteina globosa e qua microtubuli in cytosceleto constant. Duae species globulini suntː α-globulinum et β-globulinum. Ambae circiter 450 aminoacida numerant et massam 50 chilodaltonum habent sed fere dimidia parte sequentiae inter se differunt. Dimerum αβ primum formant antequam microtubulis adderentur.

De structura moleculari[recensere | fontem recensere]

Structura secundaria tubulini moleculae duo foliola β (unum quattuor, alterum sex cauliculorum) duodecim helicibus α circumdata praebet. In structura tertiaria utraque species tubulini situm guanosinum triphosphoricum (GTP) ligantem habet. Postquam dimerum in microtubulum incorporatum est GTP tubulini β hydrolyzatur in GDP et Pi (phosphatum) dum GTP tubulini α integrum remanet quia medio dimero reconditur. Microtubuli ex utraque parte crescunt et minuuntur, magis tamen ex altera quae tubulinum β ostendit et polus + appellatur. Ita celeriter construuntur et destruuntur ut in mitosi cum chromosomatum paria separant. Nonnumquam tam celeriter dimera ex una parte adduntur quam ex altera auferuntur.

Sunt medicamenta quae microtubulorum constructionem inhibent ut colchicina quae inflammationem impugnat. Paclitaxel qui cancro laborantibus hominibus remedio datur econtra microtubulorum destructionem inhibet ita ut cellulis sese dividentibus obsit quia fasces microtubulorum minui debent ut paria chromosomatum separentur.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Mensurae variae quae ad microtubulorum adgregationem pertinent.
  • Charlotte Pratt et Kathleen Cornely, Essential Biochemistry, Wiley, 2018ː V.3. In versione Francogallica, De Boeck, 2019 pp.132-135

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]