Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Michael Lermontov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Michael Lermontov
Res apud Vicidata repertae:
Michael Lermontov: imago
Michael Lermontov: subscriptio
Nativitas: 3 Octobris 1814; Moscua
Obitus: 15 Iulii 1841; Thermae Constantinomontanae
Patria: Imperium Russicum

Officium

Munus: Poëta, Interpres, pictor, Artifex, mythistoricus, playwright, military officer, Scriptor

Consociatio

Familia

Genitores: Yuri Petrovich Lermontov; Mary Arsenyev
Coniunx: no value
Familia: Lermontov

Memoria

Sepultura: Tarkhany, Thermae Constantinomontanae

Michael Georgii filius Lermontov (Russice Михаил Юрьевич Лермонтов, tr. Michail Jur'evič Lermontov; natus 15 Octobris 1814, caesus 27 Iulii 1841) fuit poeta Russicus more romanticismo, qui poeta Caucasi appellatur.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Michael Lermontov natus est Moscuae 3 Octobris (15 Octobris secundum Calendarium Gregorianum) anno 1814 in familiam praefecti militum, capitanei Georgii (ipso vulgo Jurij dicitur) Lermontov. In infantia pueritiaque, imprimis ab avia materna in eius villa alumnabatur. Annis 1818, 1820 et 1825 cum consanguineis suis Caucasum visitavit, quae peregrinationes illum affecerunt.

Annis ab 1828 ad 1830 Moscuae in Hospitio Nobili discebat, ubi versús facere coepit et conscripsit sua prima poemata, Circassi («Черкесы») et Captivus Caucaseus («Кавказский пленник»). Ab anno 1829 fere ad mortem componebat poema Daemon («Демон»). Tempore studii in Universitate Moscuensi (annis ab 1830 ad 1832) scripsit versus lyricos, poemata et dramata, e.g. drama Homo paradoxus («Странный человек», 1831). Post conflictionem cum professoribus, universitatem liquit et Petropolim migravit, ubi annis ab 1832 ad 1834 in schola militari docebatur. Postea fuit praefectus militum et initio militabat in Tzarskoe Selo prope Petropolim, quam urbem saepe visitabat. Quo tempore peractae observationes criticae societatis aristocraticae factae sunt fundamenta dramatis Saltatio personata («Маскарад», 1835).

Anno 1837, post mortem Alexandri Puškin pugnae cum amatori uxoris eius causa, Lermontov scripsit versus Mors poetae («Смерть поэта»), non solum homicidas poetae Puškin, sed etiam nobilitatem aulicam ut stimulatorem tragoediae illius damnantem. Auctor operis illius, in custodiam datus, in Georgiam (tunc parten Imperii Russici) missus est, ut in regimine ibi locato militiam caperet. Tempore exsilii Caucasei cum revolutionariis deportatis communicabat, a cultura gentium loci attractus est. Themata Caucasea in creatura Michaelis Lermontov ut scriptoris et pictoris insessa sunt.

Anno 1838, Lermontov, Petropolim reversus, biennium habitabat. Illo tempore multa opera creavit et publicavit. Vendibile fuit eius poema historicum Cantio de tzare Ioanne Basilii filio («Песня про царя Ивана Васильевича», 1838). Anno 1840, scripsit opus notabile oratione solutá, nomine Heros nostri temporis («Герой нашего времени»).

Mense Februario anno 1840, Lermontov rixae cum filio legati Franciae causa denuo affectus est exsilio in Caucasum, in copias bellantes, ubi in pugnis interfuit. Mense Februario anno 1841 Petropolim visitavit, ut aviam videret. Quo anno, mensibus ultimis vitae suae, suos versus optimos creavit, quae sunt Patria («Родина»), Scopulus («Утёс»), Propheta («Пророк»), at alii.

Domus exsilii in Thermis Constantinomontanis

In regimen suum rediens, Lermontov in Thermis Constantinomontanis in Caucaso curationis gratia permansit. In qua urbe eius rixa cum alio praefecto militum Russico accidit, quae causa poeta ibi caesus est 15 Iulii (27 Iulii Calendarii Gregoriani) anno 1841.

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Lermontov spectant.