Jump to content

Mare Curalinum

Coordinata: 18°S 158°E / 18°S 158°E / -18; 158
E Vicipaedia
Tabula geographica Maris Curalini (Anglice signata).

Mare Curalinum,[1][2] est mare marginale septentrionali orientalique Australiae litori obiectum. Finitur ad occidentem ab orientali Terrae Reginae litore, ergo Magnam Curalii Obicem complectens, ad orientem a Vanuatu et Nova Caledonia, et ad boreorientem ab australi Insularum Salomonis extremitate.

Tabula Insularum Maris Curalini (Anglice signata).

Mare Curalinum ad septentriones et occidentem australem Novae Guineae orientalis partem attingit, ergo Sinum Papuanum complectens. Ad australem, se Mari Tasmaniano, ad septentriones Mari Salomonis, ad orientem Oceano Pacifico immiscet. Ad occidentem, a continentali Terrae Reginae litore finitur, et ad boreoccidentem se cum Mari Arafurano per Fretum Torresianum coniungit.

Mari est clima calidum et constans, pluviis et cyclomatibus tropicis frequentibus praeditum. Multas continet insulas humiles et scopulos curalii, cum Magna Curalii Obice, maximo orbis terrarum systemate scopulorum, quod ab UNESCO anno 1981 Situm Hereditatis Mundi pronuntiatum est. Omnia proposita explorationis petrolei apud Magnam Curalii Obicem anno 1975 terminata sunt, et piscatus in multis eius regionibus cohibetur. Scopulis insulisque Maris Curalini sunt permultae aves et vita aquatica, et ergo sunt locus periegesis populo gratissimus, per civitatem et orbem terrarum.

Flora et fauna

[recensere | fontem recensere]
Curalia in Scopulo Flynn prope Cairns.
Acanthaster planci in Mari Curalino.
Spirobranchus giganteus apud Poritem, genus curalii. Admiralty,? Scopulus Osprey.
Laticauda colubrina in Mari Curalino fluitat.

Australianum Maris Curalini litus plerumque est harenosum. Mare Curalii Obex deposita curalii magni momenti non praebet, sed oram ab undis oceanicis reapse defendit. Quam ob rem plurima vegetatio terrestris usque ad mare extenditur,[3] atque in aquis litoralibus vegetatio submarina sicut algae virides vigent.[4] Frequentissima genera graminum marinorum sunt Halophila et Halodule.[5]

Insulis Magnae Curalii Obicis sunt plus quam 2000 specierum plantarum, quarum tres endemicae sunt. Insulis septentrionalibus sunt a 300 ad 350 species plantarum, quae lignosae esse solent (insigniter Magnle), sed insulis australibus sunt 200, quae herbaceosae esse solent; regio Whitsunday est maxime diversa, 1,141 species sustinens. Plantae ab avibus disperguntur.[6]

In Mari Curalino ipso habitant permultae species anemonarum, poriferorum, vermium (exempli gratia Spirobranchus giganteusi in photographemate exhibitus), gastropodorum, nephropidarum, astacoideorum, et brachyurorum. Rhodophyta Lithothamnion et Porolithon multos scopulos purpureos rubrosque tingunt, et Halimeda alga viridis omne per mare invenitur.

In systematibus curalii habitant plus quam 1500 species piscium.[7] Quingentae specierum macroalgarum (algarum marinarum) in scopulo habitant, inter quas tredecim generis Halimedae species, quae tumulos calcareos usque ad 100 metra latos deponunt, in eorum superficie oecosystemata minores generantes, quae cum plantis silvarum pluvialium comparata sunt.[8]

Inter serpentes, Aipysurus duboisii maxime venenosus orbis terrarum anguis maritimus habetur.[9][10][11]

Nexus interni

  1. Cf. versionem Latinam vocabuli Korallenmeer apud Lucusaltianum, Petrum (2024). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Pars Geographca (ed. XXIV) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 163. Etiam Mare Corallium, Mare Coralliorum, Mare Coralinum, Mare Curalii
  2. Etiam fortasse Mare Curallinum, Mare Corallinum.
  3. Jonathan D. Sauer Cayman Islands seashore vegetation: a study in comparative biogeography, University of California Press, 1982 ISBN 0520096568 pp. 47, 53.
  4. Alan R. Longhurst Ecological Geography of the Sea (Academic Press, 1998, ISBN 0-12-455559-4), 331–32.
  5. Great Barrier Reef Marine Park Authority (2005). "Environmental Status: Seagrasses". The State of the Great Barrier Reef Report – latest updates 
  6. "Appendix 5- Island Flora and Fauna". Fauna and Flora of the Great Barrier Reef World Heritage Area. 2000 .
  7. C.Michael Hogan (2011), "Coral Sea," Encyclopedia of Earth, ed. P. Saundry et C. J. Cleveland (Vasintoniae: National Council for Science and the Environment.
  8. Hopley, p. 185.
  9. P. Gopalakrishnakone, Sea snake toxinology (NUS Press, 1994, ISBN 9971-69-193-0), p. 98.
  10. Harold Heatwole, Sea Snakes (UNSW Press, 1999, ISBN 0-86840-776-3), p. 115.
  11. Steve Backshall, Steve Backshall's venom: poisonous animals in the natural world[nexus deficit] (New Holland Publishers, 2007, ISBN 1-84537-734-6), p. 155.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Curalinum spectant.