Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 14°S 139°E / 14°S 139°E / -14; 139

Sinus Carpentariae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Geographica Sinus Carpentariae collocatio. Superficialem aquae aream circiter 300 000 chiliometrorum quadratorum comprehendit.

Sinus Carpentariae[1][2] est magnum mare tenue in tribus lateribus ab Australia septentrionali inclusum et ad septentrionem versus a Mari Arafuranum orientali finitum, corpore aquae quod inter Australiam et Novam Guineam patet. Septentrionalis sinus finis linea usitate habetur a Slade Point Terrae Reginae (septentrionali et occidentali Paeninsulae Capitis Eboraci angulo) in septentrionibus et oriente, ad Caput Arnhemicum in Territorio Septentrionali (maxime orientalem Terrae Arnhemicae locum) in occidente ducta.

Sinus Carpentariae inter Insulam Bentinck et continentem Australianam.
Sinus Carpentariae in tabula Nederlandica anno 1859 edita.
Ora Karumba ad Karumba in Terra Reginae.
Navis Melbidir II ante Karumba prope ostium Fluminis Norman ad ancoram deligat.

Ostium sinus est 590 chiliometra, et ad australem 675 chilioetra lata. Longitudo a septentrionibus ad australem plus quam 700 chiliometra est. Sinus superficialem aquae aream circiter 300 000 chiliometrorum quadratorum comprehendit. Altitudo plerumque est inter 55 et 66 metra, atque 82 metra non superat.[3] Spatium aestuarium in sinu inter duo et tria metra est.[4] Sinus et Pluteus Sahulensis adiacens terra sicca summo aevo glaciali ultimo abhinc annorum 18 000 erant, cum telluris aequor maris circiter 120 metra sub gradum hodiernum esset; quo tempore magnus lacus tenuis mediam sinus hodierni partem complebat.[5] Undae sinus permagnum scopulum curalii summersum tegunt, qui solum anno 2004 rite agnotus est.[6]

Physiographia[recensere | fontem recensere]

Sinus Carpentariae est una ex distinctis sectionibus physiographicis provinciae Pelvis Carpentariae, maioris regionis circumdantis, quae sectio vicissim est pars maioris Pelvium Australianarum Orientalium divisionis physiographicae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sturt 1803.
  2. Mueller 1859: "Type: In locis sterilibus petraeis terrae Arnhemicae et sinus Carpentariae." Locus citatus in "Boronia lanceolata," in Australian Tropical Rainforest Plants. Editio interretialis.
  3. "Sector 1: North Coast of Australia—Gulf of Carpenteria" (PDF).
  4. Hopley et Smithers 2010.
  5. Torgersen, T., Hutchinson, M. F., Searle, D.E., Nix, H.A., 1983. General bathymetry of the Gulf of Carpentaria and the Quaternary physiography of Lake Carpentaria. Palaeogeogr., Palaeoclimatol., Palaeoecol. 41, 207–25
  6. Harris et al. 2008.

Bibliographii[recensere | fontem recensere]

  • Gottschalk, Gesa. 2009. "Die rätselhafte Küste." In GEO Epoche Nr. 36. Hamburgi: Australien, Gruner + Jahr, Hamburg. ISBN 978-3-570-19877-3.
  • Harris, P. T., A. D. Heap, J. F. Marshall, et M. T. McCulloch. 2008. "A new coral reef province in the Gulf of Carpentaria, Australia: colonisation, growth and submergence during the early Holocene." Marine Geology 251: 85–97.
  • Hopley, David, et Scott Smithers. 2010. "Queensland." In Encyclopedia of the World's Coastal Landforms, ed. Eric C. F. Bird, 1255. Springer. ISBN 978-1-4020-8638-0.
  • Mueller, Ferdinand J. H. von. 1859 Fragmenta Phytographiae Australiae 1 (4): 66.
  • Oosterzee, Penny van, et Norman Duke. 2017. "Gulf of Carpentaria's record mangrove dieback is a case study of extremes." The Guardian, 13 Martii 2017. Editio interretialis.
  • Sturt, Charles Napier. 1803. Narrative of an Expedition into Central Australia. vol. 2: appendix: 70. Google Books.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sinum Carpentariae spectant (Sinus Carpentariae, Gulf of Carpentaria).
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 13°45′0″S 139°0′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty  • Encyclopædia Britannica