Mare Curalinum

Mare Curalinum,[1] sive Mare Coralinum,[2] sive Mare Curalii,[3] est mare marginale boreorientali Australiae litori obiectum. Finitur ad occidentem ab orientali Terrae Reginae litore, ergo Magnam Curalii Obicem complectens, ad orientem a Vanuatu et Nova Caledonia, et ad boreorientem ab australi Insularum Salomonis extremitate.
Ad boreoccidentem, Mare Curalinum ad australem Novae Guineae orientalis partem attingit, ergo Sinum Papuanum complectens. Ad australem, se Mari Tasmaniano, ad septentriones Mari Salomonis, ad orientem Oceano Pacifico immiscet. Ad occidentem, a continentali Terrae Reginae litore finitur, et ad boreoccidentem se cum Mari Arafurensi per Fretum Torresianum coniungit.
Mari est clima calidum et constans, pluviis et cyclomatibus tropicis frequentibus praeditum. Multas continet insulas humiles et scopulos curalii, cum Magna Curalii Obice, maximo orbis terrarum systemate scopulorum, quod ab UNESCO anno 1981 Situm Hereditatis Mundi pronuntiatum est. Omnia proposita explorationis petrolei apud Magnam Curalii Obicem anno 1975 terminata sunt, et piscatus in multis eius regionibus cohibetur. Scopulis insulisque Maris Curalini sunt permultae aves et vita aquatica, et ergo sunt locus periegesis populo gratissimus, per civitatem et orbem terrarum.


Nexus interni
Notae[recensere | fontem recensere]
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Hopley, David, Scott G. Smithers, et Kevin E. Parnell. 2007. The geomorphology of the Great Barrier Reef: development, diversity, and change. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-85302-8.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Curalinum spectant. |