Marcus Geganius M.f. Macerinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Marcus Geganius M.f. Macerinus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 5. century BCE; Roma
Obitus: 431 BCE;
Patria: Roma antiqua

Officium

Officium: censor, Ancient Roman senator, consul
Munus: Politicus, military personnel

Marcus Geganius M.f. Macerinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus patricio ex ordine ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius verisimile Titus Geganius Macerinus anno 492 a.C.n., frater Proculus Geganius Macerinus anno 440 consul rei publicae Romanae fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ipse Marcus ter consul fuit: Primo anno 447 una cum Gaio Iulio Iullo electus est. Eo anno consules milites conscripserunt contra Volscos et Aequos, ut controversias minuerent domi cum plebe. Tamen certatum non est[1].

Anno 443 iterum consulatum gessit, nunc cum Tito Quinctio Capitolino Barbato. Geganius Volscos vicit et ex eis triumphavit[2].

Anno 437 consul III erat cum Lucio Sergio L.f. Fidenate collega. Eo anno Fidenae oppidum ad Veientes hostes transiit. Consules hostes vicerunt, sed multi milites Romani necati sunt. Itaque Mamercus Aemilius Mamercinus dictator nominatus est[3].

Anno 435 denique censor creatus est una cum Gaio Furio Pacilo Fuso[4].

Anno 431 Geganius legatus Aulum Postumium Tubertum dictatorem sequebatur in expeditionem contra Aequos et Volscos.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, III 65,5-11
  2. op. cit. IV 9
  3. op. cit. IV 17
  4. op. cit. IV 24


Antecessores:
Lars (aut Sp.) Herminius Coritinesanus (Aquilinus) et Titus Verginius Tricostus Caeliomontanus
Consul
447 a.C.n.
cum
Gaio Iulio Iullo
Successores:
Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus IV et Agrippa Furius Fusus


Antecessores:
Tribuni militum consulari potestate, deinde Lucius Papirius Mugillanus et Lucius Sempronius A.f. Atratinus
Consul
443 a.C.n.
cum
Tito Quinctio Capitolino Barbato V
Successores:
Marcus Fabius Q.f. Vibulanus et Postumius Aebutius Helva Cornicen


Antecessores:
Tribuni militum consulari potestate
Consul
437 a.C.n.
cum
Lucio Sergio L.f. Fidenate
Successores:
Lucius Papirius Crassus et Marcus Cornelius Maluginensis