Marcus Fabius Q.f. Vibulanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Fabius Q.f. Vibulanus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Quintus Fabius M.f. Vibulanus consul annis 467 a.C.n., 465 et 459 a.C.n. erat. Fratri Quintus Fabius Q.f. Vibulanus anno 423 et Gnaeus vel Num. Fabius Vibulanus anno 421 consulatum gesserunt. Filius Numerius Fabius Ambustus tribunus militum consulari potestate annis 406 et 390 erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ipse Marcus anno 442 una cum Postumio Aebutio Helva Cornicine summum magistratum administravit[1]. Anno 437 a.C.n. legatus dictatoris Mamerci Aemilii Mamercini erat et contra Fidenas certavit[2]. Anno 433 tribunus militum consulari potestate erat[3]. Fortasse anno 431 a.C.n. bello contra Volscos interfuit[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 11,1
  2. op. cit. IV 17,10; 19,8
  3. op. cit. IV 25,2
  4. op. cit. IV 27,9; 28,1;8


Antecessores:
Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus V et Marcus Geganius M.f. Macerinus II
Consul
442 a.C.n.
cum
Postumio Aebutio Helva Cornicine
Successores:
Gaius (Quintus) Furius Pacilus Fusus et Manius Papirius Crassus