Lucius Sempronius A.f. Atratinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Sempronius A.f. Atratinus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Aulus annis 497 a.C.n. et 491 a.C.n. consul Romanus, frater Aulus anno 444 a.C.n. tribunus militum consulari potestate, filius eius Aulus anno 380 a.C.n. magister equitum erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ipse anno 444 a.C.n. cum Lucio Papirio Mugillano Tito Quinctio L.f. Capitolino Barbato interrege consul electus est, postquam inter primos menses anni Tribunus militum consulari potestate Romam regnaverunt[1]. Anno 443 a.C.n. cum collega anni superioris primus censor creatus est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 7,1-3;7-12
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 386


Antecessores:
Marcus Genucius L.f. Augurinus et (Gaius aut Agripp.) Curtius Philo
Consul
444 a.C.n.
cum
Lucio Papirio Mugillano
Successores:
Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus V et Marcus Geganius M.f. Macerinus II