Lars Herminius Coritinesanus
Appearance
Lars (aut Sp.)[1] Herminius Coritinesanus (Aquilinus) (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus patricio ex ordine ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater vel avus eius Titus Herminius Aquilinus, consul anni 506 a.C.n. erat neque alios nomine Herminii nobis noti sunt.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Herminius anno 448 a.C.n. una cum Tito Verginio Tricosto Caeliomontano consul Romanus electus est. Consules "nihil magnopere ad patrum aut plebis causam inclinati, otium domi ac foris habuere"[2].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cum Titus Livius, ab urbe condita, III 65 eum Spurium vocat, apud Dionysium Halycarnessensem (XI 51) Lar et apud Diodorum Siculum (XII 11) Lars - nomen Etruscum - legimus.
- ↑ Livius, loc. cit.
Antecessores: Lucius Valerius P.f. Poplicola Potitus et Marcus Horatius Barbatus |
Consul 448 a.C.n. cum Tito Verginio Tricosto Caeliomontano |
Successores: Marcus Geganius M.f. Macerinus et Gaius Iulius (Iullus?) |