Agrippa Furius Fusus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Agrippa Furius Fusus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Furius anno 446 a.C.n. una cum Tito Quinctio L.f. Capitolino Barbato (IV) consulatum gessit. Eo anno et domi discordia ordinum de novo erupit et Volsci iterum urbem agressi sunt. Sed consules Quinctio duce hostes devicerunt, ut quidem Livius transfert[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, III 66-72


Antecessores:
Marcus Geganius M.f. Macerinus et C. Iulius (Iullus?)
Consul
446 a.C.n.
cum
Tito Quinctio L.f. Capitolino Barbato IV
Successores:
Marcus Genucius L.f. Augurinus et (Gaius aut Agripp.) Curtius Philo