Lucius Sergius L.f. Fidenas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Sergius L.f. Fidenas (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 437 a.C.n. Sergius una cum Marco Geganio M.f. Macerino primo consul creatus est. Titus Livius eo anno nobis de victoria de Fidenatis rettulit, e qua Sergius cognomen accepit[1]. Sed sunt, qui putent eum e gente Sergia ortum, qui est finitima ad Fidenates. Anno 433 a.C.n. tribunus militum consulari potestate fuit, deinde anno 429 consul II electus est. Eo anno cum alios in Fidenates iuvenes populationis accusatos cognovit[2]. Anno 424 iterum tribunus fuit. Tum ludi bello in Veios et Aequos vota habitae sunt, postquam anno superiore indutiae constitutae sunt. Praeterea tribuni senatus consultum efficerunt, qua anno proximo consules et patricios eligerentur. Id contra voluntatem tribunorum plebis fecerunt[3]. Et 418 ter tribunus militum consulari potestate erat et hoc anno Aequis victus est[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 17,7-8
  2. op. cit., IV 30,5
  3. op. cit., IV 35,3-36
  4. op. cit., IV 46,5-6


Antecessores:
Trib. Mil. Cons. Pot.: Lucius Quinctius L.f. Cincinnatus, Mamercus Aemilius Mamercinus, Lucius Iulius Iullus
Consul
437 a.C.n.
cum
Marco Geganio M.f. Macerino
Successores:
Lucius Papirius Crassus et Marcus Cornelius Maluginensis


Antecessores:
Lucius (aut Gaius) Papirius Crassus et Lucius Iulius Vop.f. Iullus
Consul
429 a.C.n.
cum
Hosto Lucretio Tricipitino
Successores:
Aulus Cornelius M.f. Cossus et Titus Quinctius L.f. Poenus Cincinnatus II