Mamercus Aemilius Mamercinus

E Vicipaedia

Mamercus Aemilius Mamercinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Aemilius anno 446 a.C.n. quaestor fuit, anno 438 tribunus militum consulari potestate una cum Lucio Quinctio Cincinnato et Lucio Iulio Iullo erat. In horum magistratu Fidenae, colonia Romana, ad Lartem Tolumnium ac Veientes defecerunt, ut Titus Livius rettulit[1]. Anno 437 primo dictator electus est et in Veientes et Fidenates milites duxit et eos vicit. Lucius Quinctius Cincinnatus, collega anni superioris eius magister equitum factus est. Senatus Aemilio triumphum decrevit[2]. Anno 434 Aemilius iterum dictator electus est, cum Romani Bellum Etruriae vererentur. Magister equitum eius Aulus Postumius Tubertus erat. Sed nihil hostilis tum evenit[3]. Aemilius tum impetravit, ut censurae magistratus post unum annum et sex menses finiretur. Anno 428 cum aliis in Fidenates iuvenes populationis accusatos cognovit. Anno 426 Aemilius dictator III Fidenas expugnavit[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. ab urbe condita IV 17,1
  2. op. cit. IV 17-20
  3. op. cit. IV 23
  4. op. cit. IV 31-35