Marcus Antonius Felix

E Vicipaedia
Iudaea antiqua primo saeculo

Marcus Antonius Felix fuit libertus Antoniae Minoris vel eius filii Claudii imperatoris et frater illius Pallantis liberti qui in imperio Romano imperante Claudio plurimum pollebat. Ut frater cursum honorum equestrem percuccurrit et procurator Iudaeae anno 52 a Claudio factus in munere confirmatus est a Nerone usque ad annum 60.

De nomine et uxoribus[recensere | fontem recensere]

Tacitus ei nomen gentilicium Antonium tribuebat[1] dum Flavius Iosephus semel eum Claudium appellat[2] velut ac si libertum ipsius principis, non eius matris, fuisse putasset. In plerisque locis Felix tantum nominabatur. Itaque res in dubio manet etsi ab eruditis plerumque ad gentem Antoniam refertur. Praenomen Marcum, quod in fontibus non legeretur, addidere viri docti aetatis nostrae: etenim liberti praenomen et nomen a patrono mutuari solebant, nomen servile ut cognomen retinere. Quocirca praenomen Marcus e patre Antoniae minoris Marco Antonio sumptus est.

Quamvis servili stirpe trium reginarum maritus fuit[3], inter quas erant filia quaedam Herodis Agrippae I Drusilla nomine, femina Iudaea[4] quae Felicis gratia maritum Azizum, regem Emesae, reliquit et ei peperit filium in eruptione Vesuvii postea mortuum[5], et Iulia Drusilla, neptis Marci Antonii et Cleopatrae VII[6].

De procuratione in Iudaea[recensere | fontem recensere]

Secundum Tacitum[7] Felix anno 52 iam Samariae praeerat cum caedes et rixae inter Galilaeos, qui sub dicione procuratoris Iudaeae Ventidii Cumani vivebant, et Samaritas ortae sunt. Dissensio inter duos Romanos duces rem etiam graviorem fecit. Itaque ambo invicem accusaturi ad tribunal legati Syriae, Ummidi Quadrati, accersiti sunt ; at ille Felici sedem inter iudices obtulit et Ventidius Romam missus solus poenas dedit dum Felix universam Iudaeam accipit.

Nummus aeneus tertio anno Neronis regnantis (sc. 56/57) in Iudaea percussus, eo tempore quo Felix procurator provinciae erat.

At Flavius Iosephus qui bis et in Bello Iudaico[8] et in Antiquitatibus Iudaicis[9] Samaritarum et Galilaeorum proelia rettulit de Felice quidem nullam mentionem faciebat[10]. Accusatus quod nimis ignave crescentem seditionem neglexisset Ventidius Cumanus a legato Syriae Romam dimissus est sese coram principe purgandi causa. Tum Felix a Claudio imperatore procurator Iudaeae factus est. Qui autem Tacitum sequuntur dubitant utrum Felix anno 52 procurator Samariae fuerit (qui titulus tamen sine exemplo erat) an cohortibus vel alis auxiliorum tantum praefectus esset.

Ut qui privilegia senatorii ordinis tueri studeret, Tacitus rempublicam a Claudianis libertis administratam detestabatur atque nobis acerbissimum iudicium de Felice procuratore reliquit : Antonius Felix per omnem saevitiam ac libidinem ius regium servili ingenio exercuit[11]. Certe eius procuratio incruenta non fuit...

Primum latrones oppressit qui provinciam infestabant - quae appellatio tunc Iudaeos Romanorum dominationem aspernantes dissimulare poterat - : Eleazarum quidem eorum ducem vivum Romam duci iussit sed magnum numerum eius sociorum necavit[12]. Latrociniis vix compositis aliud genus sceleratorum hominum Hieorsolymis apparuit, sicarii dicti : nam sica veste occultata ex improviso in viis publicis viros illustres et potentes sibi occurrentes occidebant atque rem velut ab alio factam indignari in primis solebant[13]. Secundum Iosephum in Antiquitatibus Iudaicis[14] Felix per eos vel saltem simili operandi modo ut sicarii de caede accusarentur, summum sacerdotem Ionathan interficiendum curavit. Viginti ante annos in Bello Iudaico[15] idem Iosephus eandem caedem narrabat nec culpam ad Felicem sed ad sicarios referebat : fortasse rem postea melius cognovit aut magno temporis intervallo interposito verum dicere non iam reformidabat. Circa idem tempus alios quoque sacerdotes vinculis oneratos Romam duci iussit procurator Augusti, quorum causam ut oraret historicus Flavius Iosephus, adhuc adulescens, Urbem orbis dominam primum visit[16].

Postremo Caesareae quoque, in capite provinciae, Iudaei cum ceteris incolis, Syris et Graecis praesertim, confligebant pugnabantque de praestantia in civitate. Felix milites in eos immisit ac magnum numerum trucidavit[17]. Tum denique Romam revocatus est et Festus ei successit. Quamquam a provincialibus apud Neronem accusatus ob gratiam Pallantis fratris Felix absolutus est[18]

Is fuit quoque qui Paulum Tarsensem, Christi discipulum, in carcere duos annos Caesareae retinuit[19] postquam eius causam cognovit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hist. V.9
  2. AI XX.137.
  3. Suet. Cl. 28.
  4. Act. Ap. 24.
  5. Fl. Ios. AI XX.141-144
  6. Tac. Hist. V.9
  7. Ann. XII.54
  8. II.232-247
  9. XX.118-137
  10. M. Aberbach, 'The Conflicting Accounts of Josephus and Tacitus concerning Cumanus' and Felix' Terms of Office', The Jewish Quarterly Review 1949(40)ː 1-14
  11. Tac. Hist. V.9
  12. Fl. Ios. BI II.253-254 et AI XX.160-161. Giovanni Brizzi, Lestai-latrones: briganti o guerriglieri? Le scelte lessicali di Giuseppe Flavio, 2013 et Ricardus Horsley, "Josephus and the bandits", Journal for the Study of Judaism, 1979 : 37-63
  13. Fl. Ios. BI II.254-257. Ricardus Horsley, "The Sicarii: Ancient Jewish "Terrorists", The Journal of Religion, 1979 : 435-458
  14. XX.162.
  15. II.256
  16. Vita 13
  17. Fl. Ios. BI II.266-270 et AI XX.173-178
  18. Fl. Ios. AI XX.182. Paul McKechnie, 'Judaean Embassies and Cases before Roman Emperors, AD 44–66', The Journal of Theological Studies, 2005(56)ː 339–361, [1]
  19. Act. Ap. 23sqq

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere...[recensere | fontem recensere]

  • Hadas-Lebel, Mireille, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, A. & J. Picard, 2009
  • Ute Schall, Die Juden im Römischen Reich. Regensburg 2002
  • E. M. Smallwood, The Jews under Roman Rule : from Pompey to Diocletian, Lugduni Batavorum, Brill, 1976

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

De nummis procuratorum Iudaeae apud Jewish virtual library