Antiquitates Iudaicae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Versio Latina Antiquitatum Iudaicarum in manuscripto undecimi saeculi Florentiae servato in Bibliotheca Medicea Laurentiana.

Antiquitates Iudaicae (Graece Ἰουδαϊκὴ ἀρχαιολογία) sunt amplum opus historicum a Flavio Iosepho scriptore Iudaeo viginti libris digestum et circa 93 Graece confectum in quo res gestas Iudaeorum a mundo creato usque ad primum bellum Iudaicum, id est annum 66, lectoribus Graecis et Romanis narrabat. Et titulus et numerus librorum ad Antiquitates Romanas rhetoris Dionysii Halicarnassensis fortasse alludebant. Decem primis libris narrationem Biblicam paucis mutatis satis fideliter sequebatur, sequentibus vero fontes hodie plerumque deperditos. Itaque ad duo novissima saecula ante Christum natum et ad primam partem primi saeculi p.C.n. pretiosam ac saepe unicam materiem historicis modernis praebet.

Christiani magna diligentia hoc opus per saecula tradiderunt, fortasse quia in libro octavo decimo est locus ubi de vita et morte Iesus Christi agitur, 'testimonium Flavianum' vulgo dictum[1]. Primus igitur auctorum non Biblicorum Iosephus narrationem Evangeliorum confirmasse videtur, quamquam a multis eruditis modernis locus ille nisi omnino interpolatus, at saltem multum 'emendatus' a Christianis putatur

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. XVIII.63-64. Eusebius Caesariensis quarto saeculo hunc locum iam memorabat. Plura de ea re scripta sunt quam ut enumerari possint.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!