Samaria

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Palaestina antiqua.

Samaria (Hebraice שומרון‎ Šoməron normativum, Šōmərôn Tiberianum; Arabice السامرة as-Sāmirah) est regio historica Palaestinae antiquae, a septentrione Galilaea, a meridie Iudaea, ab oriente flumine Iordane, ab occidente mari interno terminata.

Ibi decem e duodecim tribus Israelis ex Aegypto reduces consederunt, Philistaeis debellatis. Salomone mortuo, regnum Israel, cuius primum caput Sichem erat ac mox urbs Samaria, a regno Iuda cuius caput erat Hierosolyma secessionem fecit. Anno 722 a.C.n. reges Assyriorum Salmanazar V (Šulmanu-ašarid) et Sargon II (Šarru-kin) Palaestinam subegerunt, urbem Samariam creperunt et magnam partem incolarum in Mediam deportaverunt. In eorum locum novos incolas eo transtulerunt, Cuthaeos dictos. Qui ad quoddam Iudaismi genus quidem conversi sunt[1] sed Samaritani a Hierosolymitanis sacerdotibus mox secesserunt et proprium templum in monte Garizim tempore regis Darii aedificatum coluerunt[2]. Ita nomen Samaria e radice Semitica šmr (custodire, tueri) ductum et fortasse munitam speculam initio designans[3] nomen urbis fuit antequam ex eo Assyriorum reges nomen provinciae imperii sui facerent.

Post paene quattuor saecula in Hasmonaeorum regnum vi inclusi sunt a Iohanne Hyrcano, qui et templum et urbem Samariam delevit[4], atque exinde Herodi Magno subiecti qui Samariam urbem restituit novo nomine Sebaste appellatam in honorem Augusti principis, Herodis amici[5]. Ab anno 6 pars Romanae provinciae Iudaeae erat. Nihilominus cum Iudaeis plerumque hostiliter agebant atque anno 51/52 cruentum bellum inter duos populos ortum est, a procuratore Iudaeae Ventidio Cumano et legato Syriae Gaio Ummidio severe compressum[6]. Atque primo bello Iudaico (66-73) Samaritani Romanis favebant contra Iudaeos. Hoc mutuum odium in Evangelio secundum Lucam[7] Iesum Christum impulit ut parabolam boni Samaritani excogitaret qua manifestum faciebat Samaritanum hominem nonnumquam meliorem esse posse quam Iudaeum sacerdotem.

Posterioribus temporibus praecipua urbs in Samaria fuit Flavia Neapolis, ab imperatore Vespasiano 72 condita (hodie in Cisiordania sita est).

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Flavius Iosephus, Ant. Iud. IX.277-291. Cf. XI.19.
  2. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XI.310-312.
  3. Quamquam liber I Regum etymologiam e domino agri ducere maluit (16.24) ː Emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti et aedificavit eum et vocavit nomen civitatis, quam exstruxerat, nomine Somer domini montis Samariae.
  4. BI I.64-65. Ant. Iud. XIII.254-258 et 267-287
  5. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XV.242, 293, 296. Strabo, Geographica XVI.2.34.
  6. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XX.118-136. BI II. 232-246. Tacitus, Annales XII.54.
  7. X.25-37.