Ventidius Cumanus
Ventidius Cumanus fuit procurator provinciae Romanae Iudaeae ab anno 48 ad annum 52. Anno 48, Alexandro Tiberio successit[1], anno 52 Marcum Antonium Felicem successorem accepit. Cumanus his annis saepe cum Iudaeis conflixit atque postremo imperatori Claudio exsilio poenas dedit.
Caedibus cruentata et Iudaeis infelix fuit procuratela Cumani ː nam primo Paschae feriis metu rerum novarum postquam miles quidam Deum colentibus pudendis detectis insultaverat omnes cohortes Hierosolyma accersivit. Territum vulgus fugere coepit et ob ingentem multitudinem in angustiis compressi alii alios conculcabant. Tum numerus victimarum secundum varios manuscriptos Flavii Iosephi inter decem milia et triginata milia aestimabatur[2] (sed numeri huius generis apud Iosephum saepe parva fide digni).
Paulo post cum latrones in quibusdam vicis persequerentur milites Romani, unus ex eis exemplar Mosaicarum legum invenit atque secum duxit. Multis spectantibus eas rescissit variis ludibriis additis. Quod cum comperissent ingens multitudo Iudaeorum Caesaream apud Cumanum confluxit atque contumelia Dei ut vindicaretur flagitabant. Tum metu novarum rerum Cumanus illum militem securi percussit[3].
Circa idem tempus odium inter Samaritanos -quorum cultus a puris Iudaeis aliquantulum differebat- et Galilaeos conflagravit. Nam Galilaei diebus festis per Samariam Hierosolyma iter facere solebant. Tum iurgiis et rixis ortis plures e peregrinantibus occisi sunt. Satisfactionem cum Galilaei a Cumano peterent ille pecunia a Samaritanis accepta rem parvi faciebat atque iudicium differebat. Tum Iudaei indignantes cum latrone Eleazaro societatem fecerunt et vicos in Samaria incenderunt et diripuerunt. Cumanus cum cohortibus eis occurrit et proelio commisso facile vicit. Tum utraeque partes ad legatum Syriae Ummidium Quadratum sese convertere qui postquam captivos sontes iudicatos[4] cruci adfixit proceres Samaritanorum et ipsum Ventidium Cumanum Romam ad imperatorem Claudium misit ubi, quamquam libertos Augusti pecunia corrumpere constituerant Samaritani, interposita fide regis Herodis Agrippae II, qui tum Romae versabatur atque Claudio et eius uxore Agrippina familiariter utebatur, et Samaritani et Ventidius et tribunus militum Celer damnati sunt[5].
Aliter[6] Tacitus[7] rem narravit. Scribebat enim magnam dissensionem inter Cumanum et Felicem, qui iam Samariae praeerat, ortam esse ː quae dissensio bellum inter Samaritanos et Galilaeos exasperavit. Ambo ad tribunal legati Ummidi Quadrati vocati quidem sunt sed Felix inter iudices sedebat cum Ventidius inter reos stabat qui in fine Romam dimissus est.
Si vis plura legere
[recensere | fontem recensere]- Hadas-Lebel, Mireille, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, A. & J. Picard, 2009ː 95-96.
- Paul McKechnie, 'Judaean Embassies and Cases before Roman Emperors, AD 44–66', The Journal of Theological Studies, 2005(56)ː 339–361, [1]
- Ute Schall, Die Juden im Römischen Reich. Regensburg 2002ː 195–198.
- Aemilius Schürer, The History of the Jewish People in the Age of Jesus Christ. Volume I. Editio emendata a Geza Vermes, Fergus Millar et Matthew Black. Edinburgh: T&T Clark, 1973ː 458-460. ISBN 0-567-02242-0.
- E. Maria Smallwood, The Jews under Roman rule : from Pompey to Diocletian. Lugduni Batavorum : E.J. Brill, 1981 ː 263-269
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Flavius Iosephus, Ant. Iud. XX.103. Cf. Tacitus, Ann XII.54.
- ↑ Flavius Iosephus, Ant. Iud. XX.105-112. BI II. 223-227.
- ↑ Flavius Iosephus, Ant. Iud. XX.113-117. BI II. 228-231.
- ↑ Inter quos et Iudaei fuere qui defectionem nationis a Romanis moliri dicebantur.
- ↑ Flavius Iosephus, Ant. Iud. XX.118-136. BI II. 232-246.
- ↑ M. Aberbach, 'The Conflicting Accounts of Josephus and Tacitus concerning Cumanus' and Felix' Terms of Office', The Jewish Quarterly Review 1949(40)ː 1-14
- ↑ Annales XII.54