Gaius Ummidius Durmius Quadratus

E Vicipaedia
Mausoleum Ummidiae Quadratillae Casini etiam hodie visitatum

Gaius Ummidius Durmius Quadratus (mortuus anno 60 ?) fuit senator Romanus qui cursum honorum usque ad legationem Augusti in Syria percucurrit ubi circiter decem annos inter 50 et 60 mansit.

De familia[recensere | fontem recensere]

Familiam Gai Ummidi Casino in Latio oriundam[1] fuisse e pluribus titulis apparet. Ratio cur nomina gentilitia duo habuerit, Ummidium et Durmium, ad adoptionem quandam referenda videtur[2]. Certe primus e sua gente ad consulatum pervenisse putatur (homo novus). Ummidia Quadratilla quaedam, Gai filia, quae in titulo dedicatorio Casini reperto theatrum restituisse dicitur eius filia esse potuit[3]. Si ita est theatrum impensis ipsius Gaii Ummidi exornatum erat. Fuit ditissima illa femina et pantomimos in sua familia fovebat[4]. Quin etiam Casinates magnis beneficiis constrixerat[5].

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Integrum cursum honorum ordine temporum non servato nobis tradidit titulus Casini repertus (CIL X, 5182) ː fuit enim praetor[6] aerarii, Xvir stlitibus iudicandis, curator tabularum publicarum[7], praefectus frumenti dandi ex senatus consulto. Praeter haec varia munera quaestor iam anno 14 fuisse videtur quoniam et Augusti et Tiberii quaestor dicitur, deinde aedilis curulis. Post praeturam proconsul provinciae Cypri factus est. Anno 37 cum Caligula Tiberio successit legatus pro praetore in Lusitania erat et iusiurandum quo Aritienses in novi imperatoris verba adegit in lapide incisum servatur (CIL II, 172). Paulo post sed anno incerto consulatum suffectum gessit. Quoniam etiam quindecimviratu sacris faciundis ornatus est in patricios adlectum esse verisimile. Claudio imperante legatus Augusti in Illyrico atque ab anno circiter 50 in Syria fuit. Nec eum e Syria amovit Nero, ne tum quidem cum Corbuloni bellum adversus Parthos mandavit. Ummidius in sua provincia circa 60 obisse vulgo creditur[8].

Quaesturam gloriosam gessit quoniam quaestores Augusti erant principis oratores apud senatum in quo eius mandata legebant[9]. E fastis aerarii prope Saturni templum Romae repertis apparet Ummidium praetorem ad aerarium anno 18 fuisse[10]. Si ita est aedilitas curulis annuo inter magistratus intervallo relicto ad annum 16 referenda est. Mirum quidem si iam anno 18 praetor factus consulatum non nisi circa 40 gessit. Fortasse cursum tardabat quod homo novus erat aut quod Seiano displicebat...

De legatione in Syriɑ[recensere | fontem recensere]

De legatione in Syria non tantum inscriptiones sed etiam duo historici antiqui, Flavius Iosephus et Tacitus, nos certiores faciunt. Primo de religiosis Iudaeorum seditionibus anno 52 cognovit Ummidius ː nam cum Samaritani Galilaeos per suos fines Hierosolyma peregrinantes ex insidiis adorti essent atque multos[11] ex eis occidissent nec procurator Iudaeae Ventidius Cumanus Galilaeis satisfactionem poscentibus pronum aurem praebuisset (pecuniam accepisse a Samaritanis apud Iosephum dicebatur) ad pugnas et seditiones ventum erat. Galilaei societatem cum latronum ducibus (ita appellabat Iosephus Iudaeos Romanis oboedire recusantes) fecerunt et vicos Samaritanorum incendere ac diripere coeperunt. Tum Ventidius milites suos in Iudaeos immisit sed utraeque partes ad legatum Syriae Ummidium Quadratum per legationes iam sese converterant, qui iudicium huius causae ad tribunal suum evocavit. Primum Caesaream venit et omnes reos a Ventidio comprehensos cruci adfixit. Deinde auditis partibus, proceres Samaritanorum et summum Iudaeorum sacerdotem Ionathan et ipsum procuratorem Ventidium Cumanum cum tribuno Celere Romam ad imperatorem Claudium misit ubi, quamquam libertos Augusti pecunia corrumpere constituerant Samaritani, interposita fide regis Herodis Agrippae II, qui tum Romae versabatur atque Claudio et eius uxore Agrippina familiariter utebatur, et Samaritani et Ventidius et tribunus militum Celer damnati sunt.[12]

Aliter[13] Tacitus[14] rem narravit. Scribebat enim magnam dissensionem inter Cumanum et Felicem, libertum Augusti qui iam Samariae praeerat, ortam esse ː quae dissensio bellum inter Samaritanos et Galilaeos exasperavit. Ambo ad tribunal legati Ummidi Quadrati vocati quidem sunt quia imperator Claudius ei iudicium de procuratoribus quoque dederat, sed Felix inter iudices sedebat cum Ventidius inter reos stabat et in fine Romam dimissus exsilio damnatus est. Ventidio in Iudaea provincia successit ipse Felix.

Deinde inceptis Parthorum Armeniae imminentium Ummidius Quadratus obviam ire frustra conabatur. Cum Corbulo a Nerone ad bellum Parthicum missus in orientem anno 54 advenit, copiis cum eo aequaliter divisis operam simul dedit ut rex Parthorum Vologaesus ab Armenia amoveretur, sed de obsidibus Parthicis accipiendis certamen gloriae inter duos duces ortum est quod usque ad iurgium processit.[15]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. E tribu Teretina erant.
  2. Olli Salomies: Adoptive and Polyonymous Nomenclature in the Roman Empire. Societas Scientiarum Fennica, Helsinki 1992 ː 105.
  3. AE 1946, 174 et AE 1992, 244. Cf. Maurizio Fora, 'Ummidia Quadratilla ed il restauro del teatro di Cassino (Per una nuova lettura di AE 1946, 174)'. Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik 1992(94) ː 269–273
  4. Plinius Minor VII.24.
  5. CIL 10, 5183
  6. PR(aetor) (cf. Mireille Corbier op. laud. p.45) lectione PR(aefecto) quam Epigraphik-Datenbank Clauss invenimus potior videtur. Nam in eodem textu praefectus abbreviatur PRAEF.
  7. Hoc novum munus anno 16 a Tiberio imperatore creatum est (Dio Cassius LVII.16).
  8. Tacitus, Ann. XIV.26.
  9. Mireille Cerbeillac, Les "quaestores principis et candidati" aux Ier et IIème siècles de l' Empire, 1942.
  10. Mireille Corbier, op. laud. p.48.
  11. Sic in Antiquitatibus Iudaicis. In Bello Iudaico (II.232) unus tantum occiditur quod non verisimile videtur.
  12. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XX.118–136. BI II. 232–246.
  13. M. Aberbach, 'The Conflicting Accounts of Josephus and Tacitus concerning Cumanus' and Felix' Terms of Office', The Jewish Quarterly Review 1949(40)ː 1–14.
  14. Annales XII.54
  15. Tacitus, Ann. XIII.8-9.