Vita Iosephi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vita Iosephi est autobiographia a Iudaeo historico Flavio Iosepho Romae Graece composita atque eius Antiquitatibus Iudaicis velut appendix quaedam addita[1]. Paucae autobiographiae anteriores notae sunt, nulla servata. Iosephi praeclarissimi praecessores sunt Nicolaus Damascenus et Octavianus Augustus. Revera tamen Iosephus non tam autobiographiam quam apologiam composuit quia criminibus Iusti Tiberiadis, rerum gestarum scriptoris Galilaei, sese purgare studebat.

Quid sibi proposuerit Iosephus[recensere | fontem recensere]

Non universam vitam aequaliter in omnibus suis numeris narravit Iosephus : nam postquam originem sacerdotalem et studia in legibus Iudaeis et Pharisaeorum sectae electionem et primam Romanam peregrinationem breviter percucurrit[2], incipit longissima pars huius libelli[3] quae ad annum 66/67 pertinet, id est primum annum belli cum Romanis, et ad illas res quas auctor in Galilaeam a Hierosolymitanis ad pacem tuendam missus tum gessit. Mox enim nonnulli proceres Hierosolymitanorum decerni fecerunt ut Iosephus revocaretur quia nimis ignave bellum adversus Romanos parabat et successorem acciperet Iohannem Giscalensem. Multitudine autem Galilaeorum fretus Iosephus illis restitit, Iohannis fautorum insidias cavit atque decretum irritum fecit. Postremo per amicos impetravit a Hierosolymitanorum concilio ut in imperio confirmaretur. Quae omnia iam in Bello Iudaico viginti ante annos narraverat : nunc tamen res olim tacitas addebat[4] et nonnullas longe aliter atque in priore opere referebat. Quibus narratis Iosephus Iustum Tiberiadem increpat, qui et ipse rerum gestarum scriptor Galilaeus in Historia quadam hodie deperdita eum mendacii historici insimulabat, atque eius accusationes refellere aggreditur[5]. De reliquo bello lectorem ad Bellum Iudaicum reiciebat et ultimis paginis honores a Flaviis Augustis sibi conlatos et uxores et liberos dinumerabat[6]. Liquet e tali dispositione hunc libellum a Iosepho scriptum esse ad auctoritatem historicam suam tuendam, tum cum Antiquitates Iudaicas publicabat.

De genere dicendi[recensere | fontem recensere]

In hoc libello concertatorio et apologetico Iosephus orationem summissam et subtilem adhibet, nonnumquam etiam acutam, omissis ornamentis et hyperbolis rhetoricis quibus abutebatur in Bello Iudaico. Non iam tertia ut olim in historia sed prima persona sese ipsum designat. Hoc genus dicendi aliquatenus cum Xenophontis Anabasi comparare licet, quamquam Xenophon elegantior.

Editiones[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vita 430
  2. Vita 1-16
  3. Vita 17-335
  4. Vita 338-339
  5. Vita 336-367.
  6. Vita 414-430.

Si vis plura legere...[recensere | fontem recensere]