Roman numeral 10000 CC DD.svg

Marchantiophyta

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
A mikxture of liverworts from Kunstformen der Natur (1904), plate 82.jpg
"Hepaticae" in Kunstformen der Natur Ernesti Haeckel (1904).

Plantae — Marchantiophyta

Marchantiophyta sunt divisio embryophytorum non vascularium, olim vulgo hepaticae appellata, sicut bryophyta et anthocerotophyta, eis est circulus vitae in gametophytis conditus, ubi cellulae plantae solum unam informationis geneticae copiam ferunt.

Biologi aestimant circiter 9000 specierum marchantiophytorum exstare.[2] Nonnullae ex speciebus familiaribus sunt thallus complanatus sine foliis, sed plurimae sunt foliaceae bryophytorum complanatorum similes. Species foliaceae a bryophytis similibus nonnullis proprietatibus distingui possunt, praecipue rhizoidis cellularum singularium. Marchantiophyta foliacea etiam a plurimis (sed non omnibus) bryophytis discrepant, quia eorum foliis numquam est costa (in multis bryophytis praesens), et cilias marginales (rarissimas in bryophytis) ferre possunt. Aliae differentiae inter omnia bryophyta et marchantiophyta non sunt universae, sed folia in tribus gradibus ordinata, lobi atrocaerulei vel segmentati, vel inopia caulium et foliorum clare diversorum omnia marchantiophyta indicant.

Cladistica[recensere | fontem recensere]

Forma in dextera parte partem enodationis cladistice marchantiophytorum anno 2006 factam indicat, quae in tribus genis chloroplasticis, uno geno nucleari, et uno geno mitochondriali conditur.[3]

Marchantiophyta

Haplomitriopsida

Haplomitriales



Treubiales





Marchantiopsida

Blasiales




Sphaerocarpales



Marchantiales




Jungermanniopsida

Metzgeriales (pars)




Jungermanniales



Metzgeriales (pars)






Lunularia cruciata
Sexualis vitae circulus plantae sicut Marchantia

Classificatio nova, a Söderström aliisque anno 2016 divulgata,[4] Marchantiophyta sic digerit.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Aliquot imagines structuram et diversitatem Marchantiophytorum monstrat.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Duae coniecturae de phylogenia embryophytorum.
  1. Walker, Matt. "Fossils of earliest land plants discovered in Argentina." BBC, Earth News, 2010. Editio interretialis.
  2. Liverworts Homepage | UNB
  3. Forrest et al. 2006.
  4. Söderström (2016). "World checklist of hornworts and liverworts". PhytoKeys 59 (59): 1–826 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Forrest, Laura L., Christine E. Davis, David G. Long, Barbara J. Crandall-Stotler, Alexandra Clark, et Michelle L. Hollingsworth. 2006. "Unraveling the evolutionary history of the liverworts (Marchantiophyta): multiple taxa, genomes and analyses." The Bryologist 109 (3): 303–34. doi:10.1639/0007-2745(2006)109[303:UTEHOT]2.0.CO;2.
  • Stotler, Raymond E., et Barbara J. Candall-Stotler.1977. "A checklist of the liverworts and hornworts of North America." The Bryologist 80 (3): 405–28. doi:10.2307/3242017. JSTOR 3242017. American Bryological and Lichenological Society.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Marchantiophyta spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide Marchantiophyta in Victionario.
Wikispecies-logo.svg Vide "Marchantiophyta" apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • 55925 Fossilworks