Thallus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Thallus Sargassi.
Thallus Ptilidii pulcherrini, unius ex Bryophytis, per microscopium visus (magnificatio 125-ies).

Thallus (Graece θαλλός 'ramulus, surculus') est non differentiata nonnullorum organismorum textum in variis gregibus sicut algae, fungi, nonnulla Marchantiophyta, lichena, et Myxogastria inventum. Multi ex his organismis olim thallophyta appellabantur, polyphyleticus organismorum remote cognatorum grex. Organismus vel structura thalli similis thalloidum, thallodale, thalliforme, thallinum, vel thallosum appellatur.

Thallus plerumque est omne corpus organismi multicellularis non motilis in quo non sunt texta in organa non ordinantur.[1] Etiamsi thallis non sunt partes ordinatae et distinctae (folia, radices, caules) ut plantae vasculares, structuras analogas habere possunt quae eorum parum vascularium similes sunt. Structuris analogis est functio similies sed alia structura microscopica; exempli gratia, nulli thallo est textum vasculare. In rebus praestantibus, sicut Lemnoideae, ubi structura plantae vascularis revera thalli similis est, structura thalloidica, vel aliquando thalloidum appellatur.

Thallus hepaticophyti.
Circulus vitae unius hepaticophyti (Marchantiophytorum).
Sectio transversa hepaticophyti (Marchantiophyta).

Quamquam anatomia thalli plerumque non discreta est, esse possunt differentiae conspicuae et differentiae functionales. Quaeque ex Phaeophyceis, exempli gratia, suum thallum in tres regiones dividere potest: inter partes thalli Phaeophycearum sunt ancora, stipes (laminas fulcit), et laminae (photosynthesi dicatae).

Thallus fungi usitate mycelium appellatur. Vocabulum thallus usitate ad vegetativum lichenis corpus spectat. In algis maritimis, thallus aliquando etiam frons appellatur. Gametophyta nonnullarum plantarum non thallophyticarum, praecipue Lycopodiopsida, Equisetopsida, et Monilophyta, prothallus appellatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haupt 1953:7.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Haupt, Arthur W. 1953. Plant Morphology. Novi Eboraci: McGraw-Hill.
  • Sitte, Peter, Elmar Weiler, Joachim W. Kadereit, Andreas Bresinsky, et Christian Körner. 2002. Lehrbuch der Botanik für Hochschulen: Begründet von Eduard Strasburger. Ed. 35a. Heidelbergi: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 382741010-X.
  • Wagenitz, Gerhard. 2003. Wörterbuch der Botanik: Die Termini in ihrem historischen Zusammenhang. Ed. 2a, retractata. Heidelbergi et Berolini: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3827413982.