Codex

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Caudex

Codices veteres in bibliotheca collegiali
Codicis Partes:
0 - Alella
1 - Involucrum
2 - Tegumen
3 - Charta finalis
4 - Spina
5 - Apex
6 - Princeps
7 - Fundus
8 - Pagina dextra (recta)
9 - Pagina laeva (versa)
10 - Canalis

Codex primum fuit solum arboris truncus aut ligni later, sed hodie hoc vocabulo praecipue dicitur liber rectangulariter formatus, saeculo primo in Europa excogitatus, volumen surrogans.

Codex efficientius quam volumen scripturam tenere potest, quia sinit scribere in ambabus folii partibus, quae dicuntur paginae. Christiani, quos Imperium Romanum primum insectatum est, codici faverunt, quia eum facile sinu contexerunt.

Quod fere omnes libri hodie codice modo facti sunt, liber fere semper 'codicem' significat. Quodam autem die libri electronici quoque viliores facti fabricentur.

Quomodo codex factus est[recensere | fontem recensere]

Quisque codex constat in pugilo librorum, et quisque liber invicem constat in foliorum pugilo in media parte plicato. Codex tunc componitur, cum hi libri secundum plicata consuuntur. Pars codicis, ubi libri consuuntur, dicitur spina codicis.

Quomodo codex adiuvat scripturas conservare[recensere | fontem recensere]

Codicis forma scripturam multum adiuvat conservare. Spina rigida multos libros in bibliothecarum pegmatibus simpliciter collocare sinit, et durum librorum tegumen folia defendit. Post Imperii Romani Occidentalis casum, saeculo quinto, ei qui quidem non in codicibus transcripti erant libri perierunt. Casus etiam effecit, ut illis temporibus papyrus ab Aegypto difficillime paratu esset; quamobrem ad libros conficiendos scribae membrano et pergamento potius utebantur.

Codices legales[recensere | fontem recensere]

Quia leges scribere in codices diu solebant, saepe copia legum quaeque etiam dicitur codex, si non in codicem scribitur.

Codices noti[recensere | fontem recensere]

Maximus mundi liber manu scriptus est Codex Gigas mediaevalis, qui 92 × 50 × 22 cm metitur?.

  1. Codex Calixtinus
  2. Codex Iuris Canonici
  3. Codex Hammurabi
  4. Codex Laureshamensis
  5. Codex Hirsaugiensis
  6. Codex Euricianus

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad codices spectant.

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!