Dioscorides Vindobonensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Apium graveolens (Dioscorides Vindobonensis f. 306r)
Physalis alkekengi (Dioscorides Vindobonensis f. 359v)

Dioscorides Vindobonensis[1] seu Codex Vindobonensis med. Gr. 1 est liber manuscriptus feminae nobili Aniciae Iulianae anno circiter 512 oblatus, textum recensionis alphabeticae operis Dioscoridis De materia medica, cum glossis multilinguibus, iuxta imagines herbarum aliorumque medicamentorum curiosas et pulchras. Subiunguntur fragmenta aliqua operis Crateuae medici. Hic liber olim Constantinopoli a Moyse Hamone medico Suleimani Magnifici possessus, ibi anno fere 1562 ab Augerio Gislenio Busbequio admiratus, mox anno 1569 ab imperatore Maximiliano II emptus, ab eo anno in Bibliotheca Imperatoria Vindobonae servatus est.

De quo libro Busbequius sic scripsit:

Unum reliqui Constantinopoli decrepitae vetustatis, totum descriptum litera maiuscula, Dioscoridem cum depictis plantarum figuris, in quo sunt paucula quaedam, ni fallor, Cratevae, et libellus de avibus. Is est penes Iudaeum Hamonis, dum viveret Suleimanni medici, filium, quem ego emptum cupivissem, sed me deterruit pretium. Nam centum ducatis indicabatur, summa Caesarei, non mei marsupii. Ego instare non desinam, donec Caesarem impulero, ut tam praeclarum auctorem ex illa servitute redimat. Est vetustatis iniuria pessime habitus, ita extrinsecus a vermibus corrosus, ut in via repertum vix aliquis curet tollere. (Augerius Gislenius Busbequius, Legationis Turcicae epistolae IV pp. 391-392 editionis 1633)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita saepe, sed "Der Constantinopolitanus" (in textu Theodisco) in Max Wellmann, "Dioskurides (12)" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~) vol. 5 pars 1 (1903) pp. 1131–1142 ad initium; alibi "Codex Anicia Iuliana"; recentius per errorem "Codex Juliana Anicia"

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Leslie Brubaker, "The Vienna Dioskorides and Anicia Juliana" in Antony Littlewood, Henry Maguire, Joachim Wolschke-Bulmahn, edd., Byzantine Garden Culture (Vasingtoniae: Dumbarton Oaks, 2002) pp. 189-214
  • Minta Collins, Medieval Herbals: The Illustrative Traditions (Londinii: British Library, 2000) pp. 39-50 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Otto Wächter, "The Restoration of the 'Vienna Dioscorides'" in Studies in Conservation vol. 7 (1962) pp. 22-26 JSTOR
  • Max Wellmann, ed., Pedanii Dioscuridis Anazarbei De materia medica libri quinque (Berolini: Weidmann, 1906-1914) vol. 2 pp. xvi-xviii

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Dioscoridem Vindobonensem spectant.