Kalila et Dimna

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Versio Persica quaedam, 1429

Kalila et Dimna (Arabice كليلة و دمنة ‚ Kalīla wa Dimna) est versio Arabica narrationum, quarum origo a tempore Sassanidarum (Persia, saec. 2 a.C.n. - saec. 6 p.C.n.) repetit quaeque Sanscritice nomine "Panchatantra" traditae sunt.

"Pandsch" linguis Indoiranicis sonat "quinque" et "tantra" "textura". Hoc corpus apologorum, fabellarum puerilium et narrationum in cultura Indoiranica ad aulicos educandos in usu erat, praesertim cum Panchatantra etiam „quinque sensus“ vel „quinque Musae“ significare potest.

Saeculo sexto Burzoe verba Sanscritica in linguam Persicam mediam vertit. Ibn al Muqaffa saeculo octavo versionem Arabicam confecit. Anno 1251 Alphonsus X, tum nondum rex, narrationes in linguam Castellanam antiquam fieri iussit.In regionibus hodiernae Afganiae opus oratione asctricta saepe panǧ ketāb sive Pandsch Ketab („quinque libri“) et raro Kalīla wa Dimna appellatur. Auxilio horum "librorum" liberi in scholis familiisque magna delectatione facultatem legendi ac scribendi didicerunt.

Liber Kalilae et Dimnae metro solutus interdum in plus quam sexaginta linguas versus ad litteras totius mundi pertinet. Sunt multae editiones, quae inter se differunt. Etiam Rudaki, qui primus linguae Persicae poeta maximi momenti habetur, versionem valde laudatam confecit, cuius tamen nihil nisi fragmenta exstant.

Versiones antiquiores Europaeae[recensere | fontem recensere]

  • Iohannis de Capua Directorium Humanae Vitae alias Parabolae Antiquorum Sapientum, publ. in Germania ca. 1480 (editio princeps, Latine).
Iohannes de Capua, iudaeus convertitus, floruit annis 1262/1278 Romae. transtulit versionem hebraicam operis «Kalilah et Dimnah» in linguam latinam.
  • Iohannis de Capua Directorium Humanae Vitae alias Parabolae Antiquorum Sapientum, ed. V. Puntoni, Pisa: Nistria, 1884 (Latine).
  • Iohannis de Capua Directorium humanae vitae alias Parabolae antiquorum sapientum. Version latine du livre «Kalilah et Dimnah», ed. J. Derenbourg, Parisiis 1889 (Latine).
  • Alfons Hilka: Liber Kalilae et Dimnae. Eine lateinische Übersetzung der griechischen Version des Kalila-Buchs in: Beiträge zur lateinischen Erzählungsliteratur des Mittelalters, Abhandlungen der Akademie der Wissenschaften zu Göttingen, Philologisch-Historische Klasse, Neue Folge XXI/3, Berolini, Weidmannsche Buchhandlung, 1928, pp. 69-155. (Latine).
Hanc versionem latinam libri Kalilae et Dimnae scripsit auctor ignotus fortasse circa annum 1270, translatio erat operis Graeci - Stephanites et Ichnelates (Symeon Seth ca. 1081).
  • Johannes Niehoff-Panagiotidis: Übersetzung und Rezeption. Die byzantinisch-neugriechischen und altspanischen Versionen von 'Kalîla wa Dimna'. Dr. L. Reichert Verlag, Aquis Mattiacis 2003 (Serta Graeca, 18). (Graece, Lingua Castellana antiqua).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Kalilam et Dimnam spectant.