Makaira nigricans
Ordo : Perciformes
Familia : Istiophoridae
Genus : Makaira
Lacépède, 1802
Species : M. nigricans
Makaira nigricans (Latine machaera 'gladius (marginis singulae)' > Graeco machaira 'gladius brevis, pugio flexus'[1][2]) est species familiae Istiophoridarum in Oceano Atlantico endemica. Variissimis organismis prope superficiem vescitur, ubi rostro ad pisces ad stupefaciendos, vulnerandos, vel interficiendos utitur, tum rediens praedam edit. Piscis lusorius populo gratus est. Ob adipem in eius carne contentum, pretium in certis macellis habet. Piscis nationalis Reipublicae Bahamensium est, in cuius insigni ergo imprimitur.
Pisces maritimus per aquas tropicas et subtropicas oceanorum Atlantici, Indici, et Pacifici distributus, magnam suae vitae partem in salo procul a terra degit.[3] Praedatur variissimos organismos maritimos, plerumque prope superficiem.
Feminae crescere possunt usque ad quater pondus marum. Maximum pondus publicatum 818 chiliogrammata et longitudo 5 metra est.[4]
Makairis nigricantibus adultis sunt pauci praedatores praeter homines. Petiti sunt pisces lusorii magni aestimati a piscatoribus, atque e piscatoribus mercatoriis capiuntur, ut praeda directe petita et non, in maioribus piscaturis industrialibus. Makaira nigricans hodie ab IUCN habetur species periclitata ob nimiam piscaturam.
Synonyma[recensere | fontem recensere]
Synonyma Makairae nigricantis sunt:[4]
- Maikaira nigricans (sic) Lacepède, 1802
- Makaira nigricans nigricans Lacepède, 1802
- Xiphias ensis Lacepède, 1800 (ambiguous)
- Makaira ensis (Lacepède, 1800) (ambiguous)
- Tetrapturus herschelii J. E. Gray, 1838
- Histiophorus herschelii (J. E. Gray, 1838)
- Makaira herschelii (J. E. Gray, 1838)
- Tetrapturus amplus Poey, 1860
- Makaira ampla (Poey, 1860)
- Makaira ampla ampla (Poey, 1860)
- Makaira nigricans ampla (Poey, 1860)
- Tetrapturus mazara D. S. Jordan & Snyder, 1901
- Istiompax mazara (D. S. Jordan & Snyder, 1901)
- Makaira ampla mazara (D. S. Jordan & Snyder, 1901)
- Makaira mazara (D. S. Jordan & Snyder, 1901)
- Makaira nigricans mazara (D. S. Jordan & Snyder, 1901)
- Makaira bermudae Mowbray, 1931
- Orthocraeros bermudae (Mowbray, 1931)
- Eumakaira nigra Hirasaka & H. Nakamura, 1947
- Makaira nigra (Hirasaka & H. Nakamura, 1947)
- Makaira perezi F. de Buen, 1950
- Istiompax howardi Whitley, 1954
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Umberto Quattrocchi, CRC World Dictionary of Plant Names (2000), ISBN 9780849326776.
- ↑ Koebler, Old High German Etymological Database.
- ↑ "Blue Marlin," National Geographic.
- ↑ 4.0 4.1 "Makaira nigricans". FishBase. Ed. Ranier Froese and Daniel Pauly. Augusto 2013 version. N.p.: FishBase, 2013..
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Makairam nigricantem spectant. |
![]() |
Vide Makairam apud Vicispecies. |
- "Makaira nigricans". apud Integrated Taxonomic Information System