Istiophoridae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Istiophorida per taxidermiam conservata hospes salutat in Dare Comitatu Carolinae Septentrionalis.
Atlantic blue marlin.jpg

Classis : Actinopterygii 
Ordo : Perciformes 
Familia : Istiophoridae 
Rafinesque, 1810
   

Istiophoridae sunt familia piscium ordinis Perciformium, circa decem species amplectens. Singulis est corpus praelongum, rostrum hastae simile, dorsalisque pinna longa et rigida, quae ad cristam formandam protenditur. Isitophoridae, plus quam scombridae, earum cognatae arte conectae, rapide natant, usque ad 80 fere chiliometra per horam.[1][2]

Inter maiores familiae species sunt Makaira nigricans, quae ad 5 metra longa et 818 chiliogrammata pondo,[3] et Istiompax indica, qui ad plus quam 5 metra longa et 670 chiliogrammata pondo pervenire possunt. Pisces lusorii in regionibus tropicis piscatoribus gratae sunt.

Classificatio[recensere | fontem recensere]

Istiophoridae sunt pisces perciformes, artissime cum xiphiidis et scombridis conecti.

Tempora generum[recensere | fontem recensere]

Hic est linea temporalis evolutionis generum huius familiae (Anglice signata).

QuaternaryNeogenumPaleogenumHolocenePleistocenePlioceneMiocenumOligocenumEocenumPaleocenumMakairaIstiophorusTetrapterusPseudohistiophorusQuaternaryNeogenumPaleogenumHolocenePleistocenePlioceneMiocenumOligocenumEocenumPaleocenum

In litteris[recensere | fontem recensere]

Ernestus Hemingway et Henricus ("Mike") Strater cum reliquo, circa 500 libras pondo aestimatas, makairae a selachimorphis consumptae antequam in terram exponi potuit in Insulis Bahamensibus anno 1935. Pro singulis huius casus, vide commentarium Pilar.

In Senex et Mare, mythistoria Ernesti Hemingway (1952), quae Praemium Nobelianum accepit, prima fabulae persona est annosus piscator Cubanus qui, post octoginta quattuor dies frustra in oceano, iterum ad seriem infortunatam finiendam navigat. Die octoginta quinto, Santiago, piscator vetus, makairam constantem inuncat; quod consequitur magnum certamen inter hominem, animal marinum, et elementa naturae est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Johnson et Gill 1998:190–191.
  2. "The World's Fastest Fish," The Travel Almanac: World Top Lists.
  3. "Makaira nigricans, Blue marlin: fisheries, gamefish". FishBase .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Istiophoridas spectant.