Roman numeral 10000 CC DD.svg

Perciformes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
YellowPerch.jpg

Subphylum : Vertebrata 
Superclassis : Osteichthyes 
Classis : Actinopterygii 
Subclassis : Neopterygii 
Infraclassis : Teleostei 
Superordo : Acanthopterygii 
Ordo : Perciformes 
Stirton[en], 1953
   
Fenestra Perciformium in Museo Historiae Naturalis Smithsoniano.

Perciformes sunt ordo piscium classis Actinopterygiorum, olim Percomorphi et Acanthopteri appellatus, qui circa quadraginta centesimas omnium specierum piscium comprehendit.

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Classificatio ordinis est controversa. Ordo usitate definitus paene certe est paraphyleticus. Alii ordines qui fortasse inter numeros Perciformium comprehendi debent sunt Scorpaeniformes, Tetraodontiformes, et Pleuronectiformes. Nonnulli praeterea ex subordinibus nunc agnitis fortasse sunt paraphyletici. Recentius cladus Pelagiariorum definitur qui familias quindecim comprehendit, praesertim subordinibus Scombroideorum, Stromateoideorum, Scombrolabracoideorum, Icosteoideorum attributas, insuper Arripidas, Bramidas, Caristiidas, Pomatomidas, Chiasmodontidas.[1]

Nomina per subordinem vel superfamiliam infra digeruntur, plerumque librum Fishes of the World ('Pisces Mundi') sequentia.[2]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Miya et al. (2013); Friedman et al. (2019)
  2. J. S. Nelson, Fishes of the World, ed. 4a (Hoboken Novae Caesareae: John Wiley & Sons, 2006).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
Wikispecies-logo.svg Vide "Perciformes" apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Perciformes spectant.