Roman numeral 10000 CC DD.svg

Lunula fertilis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lunula fertilis anno circa 7500 a.C.n.

Lunula fertilis[1] (e voce Anglica fertile crescent ab Iacobo Henrico Breasted anno 1914 inventum, Arabice الهلال الخصيب / al-hilāl al-chasīb) designat regiones imbribus plenas ad septentrionem deserti Syriaci in extrema Arabica paeninsula sitas. Qua notione complecti sunt tractus dicti Levantis, Mesopotamiae inter Euphratem et Tigrim et Iraniae qui ad occidentem spectant. Hi omnes a meridie desertis Syriae, Arabiae Saudicae necnon Iraciae, a septentrione autem montibus Asiae Minoris et Zagros montis circumdantur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Hodie haec pars quasi cunabula neolithicae commutationis habetur, id est translatio consuetudinum e vita venationi dedita ad agri cultum et rem pecuariam. Hic etiam veterrima totius orbis terrarum urbes conditae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. orth, Robert, Geobiblica. Lectiones de geographia biblica in Pontificio Instituto Biblico habitae. 56 p. Romae 1965 [ibi: 9. “Lunula fertilis” semitica; 10. Ugarit, Hethaei, Horaei, Hyksos].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • James Henry Breasted, "Earliest man, the Orient, Greece, and Rome" in J. H. Robinson, J. H. Breasted, C. A. Beard, Outlines of European history (Bostoniae: Ginn, 1914) vol. 1 p. 56