Lucius Papirius L.f. Crassus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Papirius L.f. Crassus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanus patricius saeculi quarti a.C.n. erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Lucius Papirius Sp.f. Crassus anno 368 a.C.n. magistratum tribuni militum consulari potestate gessit, frater Marcus Papirius L.f. Crassus, dictator anni 332 erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Papirius anno 340 a.C.n. praetor electus est, eodem anno, cum ambo consul (Titus Manlius L.f. Imperiosus Torquatus et Publius Decius Q.f. Mus) necatus vel proelio contra Antiates esset, dictator nominatus est[1], deinde anno 336 primum consul electus est, una cum Kaesone Duillio, et contra Cales pugnavit. Anno 330 iterum consul creatus est, nunc cum Lucio Plautio L.f. L.n. Vennone. Eo anno Papirius contra Privernum pugnavit. Anno 325 a dictatore Lucio Papirio Cursore praefectus urbi Romae nominatus est[2]. Anno 318 denique censor electus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VIII 12,2-3
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 9, c. 291


Antecessores:
Gaius Sulpicius Ser.f. Longus et Publius Aelius Paetus
Consul
336 a.C.n.
cum
Kaesone Duillio
Successores:
M. Valerius M.f. Corvus IV et Marcus Atilius Regulus Calenus
Antecessores:
Gaius Valerius L.f. Potitus Flacus et Marcus Claudius C.f. Marcellus
Consul
330 a.C.n.
cum
Lucio Plautio L.f. L.n. Vennone
Successores:
Lucius Aemilius Mamercinus Privernas II et Gaius Plautius P.f. Decianus