Marcus Atilius Regulus Calenus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Atilius Regulus Calenus (nescimus, quo anno natus, quo mortuus sit) senator Romanus plebeius ac vir publicus erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Primus e gente sua ad consulatum pervenit. Filius eius Marcus Atilius M.f. Regulus anno 294 consulatum adeptus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Atilius anno 335 cum Marco Valerio Maximo Corvo consul erat. Hoc anno Valerius contra Ausonios certavit, qui oppidum Cales incolebant. Oppidum expugnavit et hostes vicit atque de eis triumphavit[1]. Sed et Atilius in pugnis se fortem praebuit, quoniam cognomen Caleni inde accepit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VIII 16,5-12


Antecessores:
Lucius Papirius L.f. Crassus et Kaeso (Gaius) Duillius
Consul
335 a.C.n.
cum
Marco Valerio Maximo Corvo IV
Successores:
Spurius Postumius Albinus (Caudinus) et Tiberius Veturius Calvinus