Gaius Sulpicius Ser.f. Longus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Sulpicius Ser.f. Q.n. Longus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanus patricius saeculi quarti a.C.n. erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Avus eius Quintus Sulpicius Longus, tribunus militum consulari potestate anni 390 fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 337 a.C.n. Aelius una cum Publio Aelio Paeto plebeio consul Romanus creatus est. Sorte bellum Sidicinorum Aelio destinatum est. Sed cum consules milites in hostem ducere cunctabantur, senatus Gaium Claudium Ap.f. Inregillensem dictatorem nominavit[1] Eodem anno Sulpicius contra electionem pleibei in officium praetoris certavit.

Anno 323 iterum consul electus est, nunc una cum Quinto Aulio Q.f. Cerretano collega. Samnitium bellum Sulpicius gessit, Apulium novum Aemilius: Ambo agrum hostium populavit, qui in proelium non venit[2]. Anno 319 censor electus est, anno 314 consul III una cum Marco Poetelio M.f. Libone. Consules Samnites pervicerunt[3], Longus deinde ex hoc populo triumphavit[3]. Anno 312 dictator creatus est[4].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VIII 15
  2. op.cit., VIII 37
  3. 3.0 3.1 op.cit., IX 27,3-28
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 1100


Antecessores:
Lucius Furius Sp.f. Camillus et Gaius Maenius P.f.
Consul
337 a.C.n.
cum
Publio Aelio Paeto
Successores:
Lucius Papirius L.f. Crassus et Kaeso (Gaius) Duillius
Antecessores:
dictator: Lucius Papirius Cursor (magister equitum: Quintus Fabius Maximus Rullianus)
Consul
323 a.C.n.
cum
Quinto Aulio Q.f. Cerretano
Successores:
Quintus Fabius Maximus Rullianus et Lucius Fulvius L.f. Curvus
Antecessores:
Lucius Papirius Cursor IV et Quintus Publilius Q.f. Philo IV
Consul
314 a.C.n.
cum
Marco Poetelio M.f. Libone
Successores:
Lucius Papirius Cursor V, Gaius Iunius C.f. Bubulcus Brutus II)