Marcus Papirius L.f. Crassus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Papirius L.f. Crassus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus patricius quarti saeculi a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Marci pater Lucius Papirius Sp.f. Crassus anno 368 a.C.n. magistratum tribuni militum consulari potestate gessit, frater Lucius Papirius L.f. Crassus bis consul (annis 336 et 330 a.C.n. atque dictator (anno 340 fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Marcus ipse anno 332 a.C.n. dictator Romanus nominatus est, cum incursionem novam Gallorum Romani vererentur. Magister equitum eius Publius Valerius Poplicola factus est. Sed re vera Galli bello omni tum abstinuerunt[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VIII 17,6-12