Publius Aelius Paetus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Publius Aelius Paetus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanus plebeius saeculi quarti a.C.n. erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 337 Aelius una cum Gaio Sulpicio Ser.f. Longo patricio consul Romanus creatus est. Sorte bellum Sidicinorum Aelio destinatum est. Sed cum consules milites in hostem ducere cunctabantur, senatus Gaium Claudium Ap.f. Inregillensem dictatorem nominavit[1].

Anno 321 magister equitum dictatoris comitiis habendis Quinti Fabii Ambusti nominatus est, sed paulo post electio irrita a senatui censa est[2].

Anno 300 Aelius primus e plebe lege Ogulnia augur electus est[3].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VIII 15
  2. op.cit., IX 7,13
  3. op.cit., X 9,2


Antecessores:
Lucius Furius Sp.f. Camillus et Gaius Maenius P.f.
Consul
337 a.C.n.
cum
Gaio Sulpicio Ser.f. Longo
Successores:
Lucius Papirius L.f. Crassus et Kaeso (Gaius) Duillius)