Marcus Claudius C.f. Marcellus

E Vicipaedia

Marcus Claudius C.f. Marcellus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus plebeius quarti saeculi a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Stemma Claudiorum Marcellorum lingua Italiana descripta

Marcus Claudius Marcellus veterrimus e gente plebeia Claudiorum Marcellorum erat. Filius eius Marcus Claudius M.f. Marcellus consul anni 287 a.C.n. erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Claudius anno 331 a.C.n. consulatum administravit, una cum Gaio Valerio L.f. Potito Flaco. Eo anno urbs pestilentia vexata est, qua et CLXX viri senatorii ordinis necati sunt. Consules quaestionem fecerunt et matrones multas accusaverunt, quod veneno maritos necavissent. Feminae supplicio affecti sunt. Ut haec facinus piaretur, Gnaeus Quinctius T.f. Capitolinus dictator clavi figendi causa nominatus est, magister equitum eius Gaius Valerius factus est[1].

Anno 327 ipse dictator nominatus est, cum consules Lucius Cornelius Lentulus et Quintus Publilius Q.f. Philo contra Samnites certarent et comitia habenda erant. Magister equitum eius Spurius Postumius Albinus erat[2].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VIII 18
  2. op.cit., VIII 22,14


Antecessores:
Gnaeus Domitius Cn.f. Calvinus et Aulus Cornelius P.f. Cossus Arvina II
Consul
331 a.C.n.
cum
Gaio Valerio L.f. Potito Flaco
Successores:
Lucius Papirius L.f. Crassus et Lucius Plautius L.f. L.n. Venno