Titus Manlius Torquatus

Titus Manlius L.f. Imperiosus Torquatus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus magni momenti fuit: quarto saeculo a.C.n. ter consul et ter dictator renuntiatus est. Clarissimus in gente Manlia dici potest[1].
De familia et iuventutis gestis
[recensere | fontem recensere]Pater eius Lucius Manlius A.f. Capitolinus Imperiosus dictator anni 363 a.C.n. erat. Figura maior in historia mythica Romana habetur Titus Manlius et plures fabulae de eo tradebantur. Nam ob tarditatem ingenii a patre severo ruri relegatus agris operam dedisse dicitur: quod indigne ferens tribunus plebis Marcus Pomponius patrem eius ad iudices postulavit. Tunc Romam clam venit atque tribuno gladio stricto mortem minabatur nisi accusationem omitteret. Quod quidem factum rerum gestarum scriptores Romani tamquam pietatis egregium exemplum laudaverunt, non obstante sanctitate tribunorum[2]. Item adhuc adulescens, cum tribunus militum esset, anno 361 Titus Manlius sibi cognomen Torquatus meruit, quod posteris suis usque ad primum saeculum a.C.n. velut gloriosum insigne legavit, dum Gallum ingenti vi pugna singulari dictatore consentiente vincit atque ei torquem detrahit[3]. Deinde solus Romanorum torquem gerebat; quocirca Torquatus appellatus est.
Pater etiam severior erga filium fuisse dicitur quam ipsius pater[4]: nam cum consul tertium esset filium morte damnavit qui, neglectis quae iussus erat, pugnam singularem turmae praefectus cum Tusculanorum duce commiserat atque vicerat, taetrum disciplinae militaris exemplum[5] posteris relinquens[6]! Hoc patheticum argumentum a scriptoribus et pictoribus posterioribus saepe tractatum est. Imperia Manliana locutio proverbialis facta est ad talia imperia designanda[7].
De cursu honorum
[recensere | fontem recensere]
Manlius anno 353 a.C.n. primum dictator nominatus est, cum periculum a Tarquiniensibus immineret. Manlius etiam contra Caerites pugnabat[8].
Anno 349 iterum dictator nominatus est, quod tum Galli Romam agressi sunt et alter consul, Appius Claudius P.f. Crassus Inregillensis, mortuus est. Magister equitum Manlii tum sicut antea Aulus Cornelius P.f. Cossus Arvina fuit[9]. De his duabus primis dictaturis historici moderni nonnumquam dubitarunt[10]
Manlius anno 347 a.C.n. primum consulatum gessit, una cum Gaio Plautio Venoce Hypsaeo. Eo anno domi forique pax erat. Semunciarium tantum ex unciario fenus factum et in pensiones aequas triennii, ita ut quarta praesens esset, solutio aeris alieni dispensata est; et sic quoque parte plebis adfecta fides tamen publica privatis difficultatibus potior ad curam senatui fuit. Levatae maxime res, quia tributo ac dilectu supersessum[11].
Anno 344 iterum electus est, eo anno cum Gaio Marcio L.f. Rutilo. Tum templum Iunonis Monetae Romae dedicabatur, sed prodigium dirum secutum est: lapides pluit. Ad supplicandum Publius Valerius P.f. Poplicola electus est[12].
Anno 340 consul III erat, tum cum Publio Decio Q.f. Mure. Eo anno contra Latinos apud Trifanum feliciter pugnavit et ex eis triumphavit, postquem Decius collega se deis vovit et in proelio necatus est[13].
Anno 320 dictator III nominatus est, postquam Romani anno superiore apud Furculas Caudinas a Samnitibus victi sunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cicero, Pro Sulla 32: clarissimum virum vestri generis ac nominis...
- ↑ Cicero, De officiis III,112. Titus Livius VII,5; Valerius Maximus V,4,3. Seneca, De Beneficiis III,37,4. De Viris illustribus 28.1.
- ↑ Titus Livius VII.9-10. De Viris illustribus 28.3. Cicero, De officiis III,112. Quintus Claudius Quadrigarius apud Aulus Gellius, Noctes Atticae IX.13.
- ↑ Uwe Walter, «« Le portrait de son père ». Continuités familiales dans l’historiographie de la République romaine », Trivium, 2020: 19-25. Idem ""Ein Ebenbild des Vaters". Familiale Wiederholungen in der historiographischen Traditionsbildung der römischen Republik", Hermes, 2004:406-425.
- ↑ Cf verba patris apud Titum Livium: triste exemplum sed in posterum salubre iuuentuti erimus (VIII.7.17).
- ↑ Titus Livius VIII,6.14-7.22. Cicero, De Finibus I.23 et 34-35. Valerius Maximus II.7.6. Augustinus Hipponensis, de civitate Dei V.18.224.
- ↑ Titus Livius VIII.7.22 et VIII.34.2. Aulus Gellius, Noctes Atticae IX.13.19.
- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, VII.19.6-10
- ↑ op.cit., VII.25
- ↑ Christianus Müller, "Manlius I.12" in Der Neue Pauly.
- ↑ op.cit., VII.27,3
- ↑ op.cit., VII 28,6-7
- ↑ op.cit., VII.3 sqq.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Michael Carter, "Livy, Titus Manlius Torquatus and the gladiatorial "prolusio"", Rheinisches Museum für Philologie, 2008: 313-325
- Jane F. Mitchell, "The Torquati", Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 1966: 23-31.
- Jean-Pierre Néraudau, "L'exploit de Titus Manlius Torquatus (Tite-Live VII, 9, 6-10) (réflexion sur la « iuuentus » archaïque chez Tite-Live)" in L'Italie préromaine et la Rome républicaine. I. Mélanges offerts à Jacques Heurgon, École Française de Rome, 1976: pp. 685-694
- S. P. Oakley, "Single Combat in the Roman Republic", The Classical Quarterly, 1985: 392-410
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vide Titus Manlius Torquatus apud Vicifontem. |
- Vicimedia communia plura habent quae ad Marcum Manlium Torquatum spectant
- Manlius 57 in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft
- Biographia brevis in pagina imperiumromanum.org (lingua Theodisca scripta)
| Antecessores: Marcus Popillius M.f. Laenas IV et M. Valerius M.f. Corvus |
Consul 347 a.C.n. cum Marco Valerio Maximo Corvo |
Successores: M. Valerius M.f. Corvus II et Gaius Poetelius C.f. Libo Visolus |
| Antecessores: Marcus Fabius Dorsuo et Servius Sulpicius Camerinus Rufus |
Consul 344 a.C.n. cum Gaio Marcio L.f. Rutilo III |
Successores: Marcus Valerius M.f. Corvus III et Aulus Cornelius P.f. Cossus Arvina |
| Antecessores: Gaius Plautius Venox Hypsaeus II et Lucius Aemilius Mamercinus Privernas |
Consul 340 a.C.n. cum Publio Decio Q.f. Mure |
Successores: Tiberius Aemilius Mamercinus et Quintus Publilius Q.f. Philo |