Lobelia
Asteridae
Ordo : Asterales
Familia : Campanulaceae
Subfamilia : Lobelioideae
Genus : Lobelia
L.
Lobelia[1] est genus plantarum florentium quod circa 360–400 species comprehendit, distributione subcosmopolitana, praecipue in tropicis temperatisque callidioribus orbis terrarum regionibus, paucis speciebus regiones temperatas frigidiores tangentibus.[2] Genus ex Matthia de Lobel (1538–1616) botanista Belgico appellatur.[2]
Nonnulli botanistae genus et eius cognatas in Lobeliaceis, familia separata, disponunt; alii, ut subfamilia Lobelioideae intra Campanulaceas. Angiospermarum Phylogeniae Grex, rem non statuens, genus sub ambabus familiis disposuit.
Speciebus Lobeliae vescuntur larvae nonnullarum Lepidopterorum, Xestia c-nigro inclusa.
Genus Lobelia ad honorem Matthiae de Lobel a Carolo Plumier nominatum est; quod nomen Carolus Linnaeus descriptione confirmavit.[3]
Species delectae
[recensere | fontem recensere]Calceatae Mexici Lobeliae
[recensere | fontem recensere]Circa undecim speciebus in Mexico et Media America sunt carcaria in floribus. Hae Lobeliae ut videntur sunt grex monophyleticus, quarum plurimi in genere Heterotoma (vel aliquando Calcaratolobelia) disponuntur; quod autem earum cognatae proximae, sicut Lobelia anatina, recte sunt in Lobelia, Koopman et Ayers eas in Lobelia disponunt.[4]
Index (partim):
- Lobelia aurita (Heterotoma aurita). Una ex comunissimarum plantarum sub silva in Sierra de la Laguna pine-oak forests.?[5]
- Lobelia calcarata (Heterotoma lobelioides[6] vel Lobelia lobelioides[4])
- Lobelia cordifolia (Heterotoma cordifolia)[7]
- Lobelia flexuosa (Heterotoma flexuosa)[7]
- Lobelia mcvaughii[7]
- Lobelia volcanica (Heterotoma tenella)[7]
Cultus et usus
[recensere | fontem recensere]Nonnullae excoluntur species ut plantae ornamentales in hortis; quae Lobeliam cardinalem, Lobeliam siphiliticam, Lobeliam fulgentem, Lobeliam erinum, et nonnullas hybridas comprehendunt.
Lobelia erinus est planta annua Africae Australia, multis cultivarietatibus multos colores monstrantibus; colitur in solo nudo, magnis vasis, window boxes?, et corbibus pendentibus (Anglice: hanging baskets).
In lingua florum Aetatis Victorianae, Lobelia malignitatem et malevolentiam exprimit.
Usus in medicina
[recensere | fontem recensere]Indigenae Americarum Lobeliam adhibuerunt ut medicina quae alvum purgat ad curandos morbos respiratorios et musculares. Hodie adhibetur ad curandam asthmam et venenum cibi (Anglice: food poisoning). Species usitate in herbalismo hodierno adhibita est Lobelia inflata.[8]
Duae species, Lobelia siphilitica et Lobelia cardinalis, ad curandam syphilem? olim adhibitae sunt.[9]
Samuel Thompson herbalista medicinalem Lobeliae usum in Civitatibus Foederatis saeculo undevicensimo ineunte populo gratum effecit; etiam Hydrastem canadensem et alias plantas.[8]
Una species, Lobelia chinensis (Mandarinice: bàn bian lián) adhibetur ut una ex quinquaginta herbis nuclearibus in medicina Sinica (traditional Chinese medicine).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sunset Western Garden Book, 1995:606–607.
- ↑ 2.0 2.1 A. Huxley, ed., New RHS Dictionary of Gardening (Macmillan, 1992, ISBN 0-333-47494-5).
- ↑ Plumier (1703); Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 2 p. 929 (Latine)
- ↑ 4.0 4.1 Koopman, M. M.; Ayers, T. J. (2005). "Nectar spur evolution in the Mexican lobelias (Campanulaceae: Lobelioideae)". American Journal of Botany 92: 558.
- ↑ Díaz, Sara C.; Touchan, Ramzi; Swetnam, Thomas W. (2001). "A tree-ring reconstruction of past precipitation for Baja California Sur, Mexico". International Journal of Climatology 21: 1007
- ↑ ipni.org.
- ↑ 7.0 7.1 7.2 7.3 World Checklist
- ↑ 8.0 8.1 "Lobelia". EBSCO Complementary and Alternative Medicine (CAM) Review Board. January 2006
- ↑ Marie-Françoise Guédon, Sacred Smudging in North America (Walkabout Press, 2000).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Everitt, J. H., R. L. Lonard, et C. R. Little. 2007. Weeds in South Texas and Northern Mexico. Lubbhock Texiae: Texas Tech University Press. ISBN 0-89672-614-2.
- Plumier, Carolus. 1703. Nova plantarum Americanarum genera p. 21
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Lobeliam spectant. |
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Plant Name Index • WoRMS: Marine Species • Plantes d'Afrique • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database |