Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Syphilis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Imago Treponematis, quod syphilidem efficit

Syphilis[1][2][3][4] sive symphilis[2] sive siphilis[1] sive syphilismus[5] sive morbus Gallicus[1][2][5][4] sive morbus Italicus[5] sive morbus Neapolitanus[5] sive morbus Aphrodisius[5] sive malum Venereum[5] sive pudendagra[2][5] sive lues[4] sive lues Venerea[1][2][4] seu cacochymia Venerea[2][5] est gravis et crebrus morbus, cuius causa bacterium treponema pallidum est. Modus contaminis est paene semper actus sexualis, quamvis exempla syphilidis connatae existunt per contactum infantis cum vagina matris intra partum. Signa syphilidis sunt multa et ante coeptum probationis serologicae diagnosis definita fuit difficilis. Morbus vocatus est "imitator magnus", quod signa aliis morbis similia.

Syphilis antibioticis sicut penicillino curari potest, exempli gratia iniectione intramusculari penicillini benzathini. Si non curatur syphilis potest affligere cor, aortam, cerebrum, oculos, ossa. Haec effectio fatalis esse potest. Anno 1998 series genetica tota Treponematis pallidi divulgata est, quae iuvat scientiam pathogenesis.

Alia nomina[recensere | fontem recensere]

Nomen "syphilis" a Hieronymo Fracastorio in poemate suo Latine scripto creatum est. Id carmen vocatum est "syphilis sive morbus gallicus" et divulgatum est anno 1530. Protagonista poematis est pastor nominatus Syphilus.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Castelli, B. & Bruno, J.P (1713). Lexicon medicum Graeco-Latinum. Lipsiae: F. Thomas
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (ed. 3). Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  3. Arnaudov, G.D. (1964). Terminologia medica polyglotta. Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch. Serdicae: Editio medicina et physcultura.
  4. 4.0 4.1 4.2 4.3 Everdingen, J.J.E. van, Eerenbeemt, A.M.M. van den (2012). Pinkhof Geneeskundig woordenboek (12de druk). Holtenii: Bohn Stafleu Van Loghum.
  5. 5.0 5.1 5.2 5.3 5.4 5.5 5.6 5.7 Siebenhaar, F.J. (1850). Terminologisches Wörterbuch der medicinischen Wissenschaften. (ed. 2). Lipsiae: Arnoldische Buchhandlung.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Birgit Adam, Die Strafe der Venus. Eine Kulturgeschichte der Geschlechtskrankheiten. Orbis, 2001. ISBN 3-572-01268-6 (Theodisce)
  • Jon Arrizabalaga, John Henderson, Roger French, The Great Pox: the French disease in Renaissance Europe. Novo Portu: Yale University Press, 1997. ISBN 0-300-06934-0 (Anglice)
  • Linda Merians, ed., The Secret Malady: venereal disease in eighteenth-century Britain and France. Lexintoniae: University of Kentucky Press, 1996. ISBN 0-8131-1989-8 (Anglice)


stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!